Gap, AD Hautes-Alpes, G 2215

<< < / > >>

Numéro3751

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date06/799(fiabilité :étude diplomatique)

LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquis palatio nostro)

DiocèseMaguelone

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

AuteurCharlemagne, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-SAUVEUR d'ANIANE

Regeste

Charlemagne, roi des Francs, confirme à Benoît, abbé d'Aniane, divers biens dont Novellacella et deux moulins.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Carolus, gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, s[eu]
l.2 cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris, praesentibus et futuris, notum sit qualiter vir venerabilis Benedictus, abba ex monasterio Sanctae Dei genitr[icis]
l.3 semperque virginis Mariae, quod est constructum in loco nuncupante Aniano, in pago cujus vocabulum est Magalonense, serenitati nostrae suggessit
l.4 eo quod ipse unacum monachis suis loca aliqua herena infra fiscum nostrum nuncupante Juviniacum, antiquo vero vocabulo [vocatur Fonteagricolȩ,
l.5 nunc autem N]ovellacella appellatur, quam ipsi proprio opere manibus suis ȩdificaverunt, etiam et molina dua infra ipsius [terminum fisci
l.6 super flu]vium Leto visi sunt construxisse, et inter mare et stagnu loco qui vocatur Porcarias, [unacum consensu comitum et cetero-
l.7-rum] Christianorum ibi circumquaque habitantium de loca herema accepisset. Similiter et in loco qui dicitur Asogrado [cellam ȩdificasset,
l.8 cum] omni adjacentia sua, etiam et alia loca Comialas et Cauceno super fluvium Araurem, ubi dicitur Ad Salicem, ad pascua
l.9 armentorum et ad alenda petunia, cum aliis usibus suis actenus habeant. Et adserit se hȩc omnia cum equitatis ordine absque ullius inlicita contrarie-
l.10-tate possidere. Sed pro integra firmitate petiit celsitudini nostrae ut quicquid nunc tempore ipse cum monachis suis juste et rationabiliter ad supra-
l.11-dicta loca habere dinoscitur, denuo per nostrum auctoritatis praeceptum ei et monachis suis inibi sub sancta regula consistensibus [plenissima deliberatione
l.12 pro mercede animae] nostrae ad praefatum monasterium [cedere et confirmare] deberemus. Cujus petitionem denegare nol[uimus, sed in elemo]sina
l.13 nostra ita concessisse, et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut neque vos, neque juniores seu su[ccessoresque memora-
l.14-to] viro venerabili Benedicto abbati aut successoribus suis de supradicta loca, undecumque ad prȩsens ipse et monachi su[i cum ȩquitatis ordine
l.15 ac jus]te et rationabiliter vestiti esse noncuntur, inquietare aut calumniam generare, nec aliquid exinde contra just[iciam abstrahere aut
l.16 minuare] quoquo tempore prȩsumatis, sed per hanc nostram auctoritatem atque confirmationem habeant in helemosina [nostra omnique tempore]
l.17 concessum, ita ut eis melius delectet pro nobis et filiis ac filiabus nostris seu cuncta familia domus nostrae, et in omni pop[ulo gentis nostrae attentius Domni
l.18 misericor]diam exorare. Et ut hec auctoritas firmior habeatur, et diuturnis temporibus melius conservetur, manus nostras sig[naculis subter eam decre-
l.19-vimus] roborare, et de anulo nostro jussimus sig[illar]e.
l.20 [monogramme] CAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] AMALBERTUS AD VICEM ERCANBALDI [...?...
l.21 Data] in mense junio, anno XXXI et XXVI regni nostri. Actum Aquis palatio nostro. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Notes

ligne 9 : "cum aliis usibus suis" en interligne. 1

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 5, p. 761-762, n° 79.

CASSAN (abbé), MEYNIAL (E.), Cartulaires des abbayes d'Aniane et de Gellone, 2 vol., Montpellier : Société Archéologique de Montpellier, 1898-1900, t. 1, p. 51-53, n° 8.

BÖHMER (J. F.), MÜHLBACHER (E.), Regesta imperii. t. 1 : Die Regesten des Kaiserreichs unter den Karolingern, 751-918, Innsbruck, 1908, p. 139, n° 340.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3751 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3751»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3751/. Date de mise à jour : 08/12/14.