Clermont-Ferrand, AD Puy-de-Dôme, 3 G Arm 18 sac B n° 2
Numéro3739
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrelettre
Date1108(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseRome
RégionLazio
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche124 mm
Hauteur à droite127 mm
Largeur en haut265 mm
Largeur en bas255 mm
AuteurPierre Roux, évêque de CLERMONT-FERRAND
BénéficiairePascal II, pape de ROME
Regeste
Texte
l.2-cionis, humillimam devotionem. Quanta sit utilitas et quanta leticia totius Galliȩ populis, beatudinis vestrȩ de incendiorum prohibitione decretum,
l.3 sufficienter non possum exprimere. Quod quam bonum sit et quam jocundum semper ubique firmiter observari, sapiens nemo potest ambigere, cum et ȩcclesia per hoc
l.4 honoretur, et quod mundus dare non potuit, ad vocem vestrȩ sanctitatis omnibus in commune sit prestitum, refrenata tantȩ cladis licentia, securius vivere.
l.5 Sed quia diabolus per [obseq...] omnia bona semper conatur evertere, valde providendum est ne tam sanctum tamque comune bonum, aliqua possit verborum
l.6 palliationȩ minuerȩ. [Quidam] enim valde versuti de parochianis auram paternitate parvitati meȩ commissis, ad vos veniunt, qui propter incendia quȩ
l.7 fecerunt cum nichil aliud mecum qua quod in Trecensi concilio vestra sanxit auctoritas, scilicet ut aut monachizentur, aut exilium sub eant, possint efficere,
l.8 aliud quid pro velle suo putant et sublimitate vestra se posse percipere. Quapropter quid, quando vel qualiter ab eis gestum sit, pagine presenti curavi subnectere.
l.9 Miles quidam satis malus et multis irretitur offensionibus, quem ipsi de loco suȩ habitationis violenter expulerant, ȩcclesiam quandam ad C[a]sam Dei pertinentem munierat,
l.10 ut et ibi se tueretur, et eos inpugnando posset inde resistere. Isti vero priusquam mihi res innotesceret, vel aliqua mihi pro damatio fieret, non zelo justiciȩ, sed capitali
l.11 odio quod in eum dicebantur habere, in crastino Circumcisionis dominicȩ quo treuga nostra servatur, cimiterium violantes ȩcclesiam combusserunt, sacras vestes et ornamenta sanctuarii,
l.12 supellectilemque commorantis ibidem monachi diripuerunt, presbiterum quoque qui nichil commiserat sacris vestibus indutum de post altare traxerunt, et in captionem
l.13 ductum diu tenuerunt, et capto predicto milite, alios ex his qui cum eo erant, in ipso ȩcclesie aditu decollaverunt, alios quos manibus aut pedibus amputatis vel oculis
l.14 evulsis reliquerant, sequenti die reversi, orribili et nefanda crudelitate mactando laniaverunt. Unde vestra provideat ȩquitas quid in istos decernat agendum, de quorum vel inpu-
l.15-nitate, vel animadversione, omnes Arverni prestolantur exemplum, existimantes eadem via se evasuros, si simile cuique facere contingat incendium. Quicquid itaque tam
l.16 de his, qui sceleris hujus principes fuerunt, quam de sibi subditis quos ipsi secum violenter interesse fecerunt, majestatis vestrȩ censura decreverit, pietas vestra sua me benedictione letifi-
l.17-cando, non dedignetur mihi scriptum sigillatumque transmittere, ineffabilis omnipotentia Dei beatissimam religionem vestram, in regimine suȩ sanctȩ ȩcclesiȩ dignetur ab omni adversi-
l.18-tate semper et ubique defendere. Nomina quorumdam predictorum incendiariorum curavi subscribere, ut cum in presentiam vestram venerint cito possitis eos cognoscere:
l.19 Bertrannus de Rocha Forti, Bertrannus de Grangis, Sancius de Crista, Petrus Bobbulus. Isti incendium concitaverunt et fecerunt, sed militem illum postea pro comite
l.20 reddiderunt. Ego vero eas tantum emendationes quȩ ad treugam nostram pertinent, consilio amicorum militis eis dimisi, sed de excommunicatione vestra me intermittere
l.21 non presumpsi.
Bibliographie
COHENDY (M.), Inventaire de toutes les chartes antérieures au XIIIe siècle qui se trouvent dans les différents fonds d'archives du dépôt de le préfecture du Puy-de-Dôme, Clermont-Ferrand, 1855, p. 76-78.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3739 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3739»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3739/. Date de mise à jour : 29/03/12.