Clermont-Ferrand, AD Puy-de-Dôme, 3 G arm. 18 sac A n° 12

<< < / > >>

Numéro3699

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date03/1016(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseClermont-Ferrand

RégionAuvergne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche354   mm

Hauteur à droite347   mm

Largeur en haut506   mm

Largeur en bas512   mm

AuteurBertrand, Rothildis sa mère et Guillaume son frère

BénéficiaireChapitre cathédral  de  CLERMONT-FERRAND

Regeste

Bertrand, Rotilde, sa mère, et son frère Guillaume donnent à l'église cathédrale de Clermont, la terre de Vendgrad, une vigne et un manse.

Texte

l.1 Mundi fine adpropinquante crebrescentibus rumis jam manisfestantur signa hidcirco ego in Dei nomen nomine Bertramnus et mater mea nomine Rotildis considerantes gravitu-
l.2-dinem peccatorum nostrorum, et reminiscimus bonitatem Domini dicentis: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis. Ob hoc igitur ego Bertramnus simul cum matre mea supra-
l.3-scripta, et frater meus nomine Willelmus pertractantes fragilitatis nostre mole peccaminum pro remedium animae patris mei nomine Willelmo et pro spiritu fratris mei
l.4 Arberto, ut pius et misericors Dominus de peccatis nostris veniam atque misericordiam retribuere dignetur, et pro absolucione quam domnus Stephanus episcopus fecit in fratrem meum Arbertum
l.5 ut esset sepultus, cedimus vel donamus sancte MARIAE virginis et beatorum martirum Agricole et Vitalis, necnon et canonicis qui secundum regulam kanonicorum
l.6 in sedem episcopalem sunt constituti, terra de Vendgrad videlicet moiadas VI de terra aradiva, et XLta operas de vineas, et in ipsa villa I mansione cum curte
l.7 et orto et exio. Precipueque firmamus hanc donacionem in presentia domni STEPHANI episcopi, adstante archidiacono EUSTORGIO, seu ceteris kanonicis,
l.8 ut ab hodiernum diem in comunia illorum teneant, et possideant, et faciant in omnibus quiquid voluerint sine ullo homine contradicente.
l.9 Sane si quis nos ipsi aut ullus de heredibus nostris vel quelibet alia persona, in mutata voluntate contra hanc donacionem ullam kalumpniam inferre presumpserit,
l.10 nec ad supradictis sanctis abstulerit, vel de comunia canonicorum ejecerit, quod requisierit, non vindicet, set iram omnipotentis Dei incurrat, cum eis qui
l.11 dixerunt domino Deo : Recede a nobis. Sit autem anatema et cum Datan et Abiran sit ejus participacio, et cum Juda traditore Domini
l.12 sit ejus pars in inferno inferiori. Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviatan. Insuper beate Marie
l.13 virginis legaliter constrictus Lta libras auri coactus conponat. Et hec donacio firma permaneat omni tempore, et stabilis perseveret
l.14 cum stipulacione subnixa.
l.15 S. Bretramno, et Willelmo, et Rotildis, qui fieri vel firmare rogaverunt. S. Stephano episcopo. S. Rotberto comite. S. Wilelmo fratre suo.
l.16 S. Unbergane comitisse. S. Eustorgio prepositi. S. Arberto abbate. S. Radulfo abbate. S. Aiquino de Vulvico. S. Petroni fratri suo.
l.17 S. Rorgio et filio suo Faramundo.
l.18 Facta est donacio hec in mense marcio, feria V, anno XX, regnante ROTBERTO rege.
l.19 GAUZBERTUS MONACUS ROGITUS SCRIPSIT.

Bibliographie

COHENDY (M.), Inventaire de toutes les chartes antérieures au XIIIe siècle qui se trouvent dans les différents fonds d'archives du dépôt de le préfecture du Puy-de-Dôme, Clermont-Ferrand, 1855, p. 19-20.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3699 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3699»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3699/. Date de mise à jour : 29/03/12.