Angers, AD Maine-et-Loire, G 1541 fol. 5

<< < / > >>

Numéro3647

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1063(fiabilité :support)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche696   mm

Hauteur à droite688   mm

Largeur en haut510   mm

Largeur en bas515   mm

AuteurSeigneur Gontier

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-DENIS  de  DOUE

Regeste

Gontier, un des trois seigneurs qui se partageaient avec les prêtres les revenus des églises de Doué, y établit quatre chanoines et leur donne divers biens, droits et revenus.

Texte

l.1 Omne dictum vel factum quod in posteritatem aliquis oblivionis dempta caligine integre custodire nititur litterarum notulis necesse est designetur. Ad hoc enim litterarum
l.2 noticia maxime reperta videtur, ut quod labentibus animis homines diutius servare non poterant, earumdem serie congrua teneretur. His namque veterum historias
l.3 et utriusque testamenti vestigia, et tam gentilium quam fidelium dicta vel facta remota oblivionis macula presentialiter nostris intellectibus intimamus. Fuit etiam apud veteres
l.4 in omnibus institutis mediocribus et maximis, consuetudo non inutilis quȩ postmodum principaliter in ȩcclesia viguit, quatenus ea ne vel oblivionis rubigo tempore
l.5 longinquo deleret vel quorumdam insidiantum publicis commodis fraus inimica contereret, cartis plenissime vigilantibus animis insignirent. Hoc servato
l.6 more sancti DIONISII Doadensis ȩcclesia, quemadmodum quibusve patronis quorumve temporibus, quibus etiam convenientiis canonicali servitio sit illuminata, quȩ
l.7 multis temporibus antea principum neglegentia steterat desolata, ne posteros hujus instituti lateat memoria, et ut insidiatorum falsitas veritatis presentia victa
l.8 refugiat, hujus cartȩ notatione deliberat. Primis igitur temporibus omnis Doadensium ȩcclesiarum fructus contra legem Domini tres inter principes Mainerium scilicet et Frot-
l.9-mundum atque Gunterium et presbiteros earumdem dividebatur. Sed postquam unus eorum nomine Gunterius cujus major ȩcclesiis inerat principatus hoc male fieri animadvertit
l.10 cum consilio et favore duorum supradictorum, IIII canonicos qui assidue Deo servire[nt in] remissionem suorum et totius plebis peccatorum ecclesiis inposuit, quibus partem inferius
l.11 denominatam inpertivit, terram scilicet de Petra Cooperta, et terram de Mansionem Gerardi de Cruce, et terram de Guarda, et de Quarta, et terram de Sancto Martino super Erum, et me-
l.12-dietatem decime agnorum et porcellorum, et lini, et lane, et cannabi totius castelli, et olcam quȩ est justa monasterium Sancti Dionisii et decimam culture, et quinque
l.13 quarterios vinearum, et totum panem et totum vinum, quod altaribus offeretur, et de sua parte terciam partem candelarum et denariorum, et medietatem sepulturȩ et omnes
l.14 denarios confessionum, et baptisterii, et peregrinorum, et bellorum, et sacramentorum, et omnem obolum benedictionum nuptiarum, et crucis adorande. Dederunt etiam cano-
l.15-nicis ipse et duo superiores oblationem quam ipsi tres offerrent, et uxores et filii et filiȩ ipsorum. Postquam vero Gunterius filium suum canonicum fecit, dedit ȩcclesiȩ et canonicis
l.16 aliam medietatem decime quam primum retinuerat omnium supradictarum rerum totius castelli excepta lana, et partem sepulturȩ quam retinuerat, et quicquid in monasterio ha-
l.17-bebat exceptis duobus festis, festo scilicet Natalis usque ad annum novum, et festo sancti Petri intrante augusto. Postquam vero mortua est Adeladis uxor ejus propter be-
l.18-nefitium anime ejus dedit canonicis partem decime de lana quam retinuerat. Contigit vero quod ipse Gunterius postea egrotavit, et mori timens dedit filio
l.19 suo canonico et aliis canonicis propter remedium anime suȩ suam partem culture quȩ est prope monasterium Sancti Dionisii vidente Augero et Guarnaudo concedente
l.20 Mainerio et Frotmundo, et dederunt inde sibi canonici sexaginta solidos. Aliam vero partem antea emerant canonici de Gosberto filio Sicherii, et unum quarte-
l.21-rium vineȩ et dederant inde sibi LVIII solidos et de servitio unoquoque anno in festo ramis palmarum donant eidem II solidos. Et est conventio ut cum aliquis
l.22 ex istis obierit in ejus loco secundum electionem canonicorum ad profectum ȩcclesiȩ alius sine ullo pretio admittatur, nisi tantummodo sponte sua XX solidos canonicis in par-
l.23-ticipatione et totidem in ȩcclesiarum edificationem inpertiat. Et est conventio quod postquam filius Gunterii obierit qui canonicus est si fuerit aliquis de progenie sua clericus
l.24 qui servitio ecclesie sit idoneus habeat ejus prebendam.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3647 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3647»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3647/. Date de mise à jour : 29/03/12.