Angers, AD Maine-et-Loire, 45 H 2 n° 14
Numéro3614
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1093(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche442 mm
Hauteur à droite431 mm
Largeur en haut164 mm
Largeur en bas168 mm
AuteurAremburge et Gilla sa mère
BénéficiaireSaint-Quentin-en-Mauges, prieuré de Marmoutier
Regeste
Texte
l.2 posteri, quod terram quam quidam fratres nostri oboedientiȩ de Sancto Quintino prepositi emerant
l.3 a quadam femina nomine Gila reclamaverit sibi Aremburgis ipsius Gilȩ filia. Cujus reclama-
l.4-tio cum tempore longo sedata non fuisset ex toto, postea tempore quo illam obȩdien-
l.5-tiam administrabat frater noster nomine Hugo, quando jam Hilgerius de Pinu maritus erat Aremburgis
l.6 illius, placito publico coram vicecomite Rodulfo et Girorio de Bello Pratello atque aliis pluribus
l.7 tam nobilibus viris quam mediocribus apud predictum locum hoc est Bellum Pratellum, de reclama-
l.8-tione illa talis est facta concordia, viginti quinque solidos dedit illi Hilgerio predictus
l.9 frater noster Hugo et X uxori ejus Aremburgi, eorumque filiis Guillelmo scilicet Stephanoque Pagano
l.10 denarios sex singulis, ac participationem spopondit illis accipiendam totius nostri deinceps
l.11 benefacti, ac sic omnes illam guerpiverunt ex integro reclamationem, concesseruntque nobis
l.12 monachis scilicet Majoris Mona[s]terii Sancti Martini terram illam perpetuo deinceps fore quietam.
l.13 Sed mox mater Aremburgis Gila ipsa quȩ primo vendiderat, unacum filio suo Guidone
l.14 vocabulo, contra guerpitionem concessionemque illam temptavit emovere calumniam. Quam
l.15 curia publica apud Montem Rebellem ad judicium deducta eodemque juditio injusti-
l.16-tiȩ apertissime convicta, concessio illorum rata nobis permansit et firma. Denique venerunt
l.17 Hilgerius ipse et Aremburgis post dies non multos in capitulum nostrum ibique rursus eandem
l.18 guerpitionem concessionemque facientes, promissam benefacti nostri participationem sibi suisque
l.19 parentibus ac filiis acceperunt, ac deinde donum concessionis suȩ super altare nostrȩ ȩcclesiȩ po-
l.20-suerunt. Horum omnium testes et abscripti supter sunt et distincti. De concordia apud Bellum
l.21 [Pratellum .....] Rodulfus [vicecomes de Monte] Rebelli, Girorius de Bello Pratello,
l.22 Frogerius [...30.]dus Piscis avunculus Arenburgis q[ui]
l.23 quod actum est sua concessione firmavit, Rotbertus Borrellus, Hato cognatus ejus, Rodulfus
l.24 frater ejus. De convicta matris calumnia apud Montem Rebellem, Rodulfus vicecomes,
l.25 Haimericus de Monte Johannȩ, Tetbaldus Parvus, Gaufredus Bastardus, Tescelinus
l.26 filius Hibberti, Frogerius de Grosfai, Ingelbaldus Capotius, Girardus Guastatus. In capitulo Maj-
l.27-oris Monasterii, affuerunt isti, Girardus Guastatus, Durandus mariscalcus, Giraldus Muciolus,
l.28 Martinus cellararius, Giraldus sartor, Hildemarus coqus, Rodulfus Reusa Lupum
l.29 famulus de Sancto Quintino, Rotbertus Torto Capello.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3614 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3614»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3614/. Date de mise à jour : 29/03/12.