Angers, AD Maine-et-Loire, 45 H 2 n° 12
Numéro3612
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1100(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche148 mm
Hauteur à droite140 mm
Largeur en haut156 mm
Largeur en bas155 mm
AuteurArnaud Bersa Jais et Léotard son fils
BénéficiaireSaint-Quentin-en-Mauges, prieuré de Marmoutier
Regeste
Texte
l.2 quod Ernaldus quidam, Bersa Jais cognomine, et Letardus filius ejus vendiderint nobis unam borda
l.3 terrae quam dicunt bordariam de Alneto, solidam et quietam sicut ipsi habuerant sine aliquo
l.4 quod sibi retinerent, absque quindenaria de palea et pasnagio quae de terra illa consue-
l.5-tudinaliter exeunt, et acceperint de nostro X solidos et beneficium nostrae societatis, ex quo revesti-
l.6-verunt utrosque duo fratres nostri Segaldus et Amelinus, qui tunc apud Sanctum Quintinum commorabantur.
l.7 At illi quia hoc maxime pro animabus suis facere voluerunt, donum hujus rei super
l.8 altare sancti Quintini gratanter posuere, videntibus qui interfuere, Natali homine Normanni,
l.9 Gualterio filio Herluini, Bodino Coirol, Rainaldo Berruir, Otgerio presbitero, et duos
l.10 insuper plegios, Clamahus et Helouris, dederunt ante Normannum de Monte Rebelli
l.11 de cujus fevo terra illa est ut eam de omnibus insurgentibus calumniis nobis adquietent. Et
l.12 Normannus idem plegios etiam ipsos justiciaturus se si tortum nobis facere voluerint promisit
l.13 et predictam terram nostri juris fore perpetui gratanter annuit. Est autem haec eadem terra
l.14 in Medalgia, non longe a Sancto Quintino versus orientem, et collimitat terrae nostrae ab occi-
l.15-dentali parte. Quae qualiter empta vel potius data fuerit, si opus fuerit testes producantur
l.16 isti, [colonne1] Sigebrannus de Castanearia, Gualterius filius ejus, [colonne2] Guarinus Gonella, Gualterius secretarius, [colonne3] Tetbaldus de Doato, Johannes de Sancto Quintino, [colonne4] Hildebaldus Baners, Gualterius filius Dominici.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3612 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3612»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3612/. Date de mise à jour : 29/03/12.