Angers, AD Maine-et-Loire, 45 H 2 n° 1
Numéro3602
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1064(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche306 mm
Hauteur à droite307 mm
Largeur en haut217 mm
Largeur en bas228 mm
AuteurPrêtre Hardoin, prêtre, Tesselin de Montrevault, Gui de Bouère
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2-num nomine presbiterum quendam, tenuisse ecclesiam Sancti Quintini Andecavensis territorii, Medalgiȩ pagi, proximam castro Monti
l.3 Rebelli, dimidiam scilicet de Tescelino ejusdem castri quodam honorato, et dimidiam de Guidone de Boeria. Donasse autem sancto
l.4 Martino et nobis sub regimine domni Alberti abbatis Deo servientibus, Tescelinum illum, eam medietatem quȩ contingebat ipsum,
l.5 et alteram a prȩfato presbitero nos emisse solidis XXti precio constante. Idque jamdictum auctorizasse Guidonem, atque Rodulfum
l.6 germanum ejusdem, isto ut auctorizaret XII accipiente denarios, et illo solidos X omnemque oblationem in festivi-
l.7-tate Omnium Sanctorum ad eandem ecclesiam venientem. Qui tamen postea cum eadem dedicaretur ecclesia, totum in perpetuum dimisit
l.8 altare, accipiens pro hoc dimidium arpenni terrȩ de casamento ipsius altaris, et decimam unius arpenni et dimidii vineȩ, et ipsa
l.9 adhuc dedicationis die suam totius oblationis partem, et remissionem custodiȩ mensis unius quam debebat suo seniori Rotge-
l.10-rio de Monte Rebelli. Pro hoc etiam, ad eandem dedicationem episcopum cum omnibus suis nos pavimus soli. Post aliquantum vero
l.11 temporis, idem Guido moriens dimisit nobis ipsum dimidium arpenni terrȩ, et integrum vineȩ cum ejus decima, censu, et
l.12 vinatico, cumque isdem redhibitionibus ex altero dimidio. Appenditium quoque quoddam ad capitium sȩpedictȩ
l.13 ecclesiȩ Sancti Quintini, et consuetudinem totam unius, quam postea emimus mansionis ejusdem loci. Acta sunt hȩc omnia
l.14 auctoramentoque firmata Gausfredi filii Eudonis, de cujus beneficio res illas Guido tenebat, atque Rotgerii de
l.15 Monte Rebelli, de cujus eadem fevo Gausfredus habebat, testibus istis, [colonne1] Rotgerio ipso, Gausfredo ipso, Tescelino de Monte Rebelli, [colonne2] Huberto Borrello, Gausfredo senescalco episcopi, Ilgerio cognato Guidonis, [colonne3] Ermenfredo sororgio Ilgerii, Guidone famulo, Rotberto presbitero.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3602 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3602»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3602/. Date de mise à jour : 29/03/12.