Angers, AD Maine-et-Loire, 45 H 1 n° 13
Numéro3597
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1100(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche290 mm
Hauteur à droite295 mm
Largeur en haut260 mm
Largeur en bas258 mm
AuteurMathias, clerc de CHALONNES, et fils de Gautier Bourguignon
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 venit ad Majus Monasterium, et unacum alio quodam clerico, Gausfredo, cognomine
l.3 Hardrado, admissus in capitulum nostrum, et in societatem nostram ut pecierat, gratanter a domno
l.4 abbate tunc temporis Bernardo atque cȩteris senioribus susceptus, dedit ibidem beato Mar-
l.5-tino atque nobis pro anima supradicti patris sui jam tunc defuncti, ceterorumque parentum suorum ani-
l.6-mabus unum arpennum vineȩ apud Calumnam sitȩ, sicut ipse eum tempore eodem possidebat. Ad-
l.7-didit etiam huic dono, unam mansuram terrȩ et tres arpennos prati. Quam videlicet man-
l.8-suram quidam suus dominus ei tunc auferebat, sed tamen inde concordiam facere cum ipso volebat,
l.9 atque jam obtulerat. Quam ipsam promisit nobis se a predicto domino suo adquirere, et adquietare, si
l.10 ullatenus posset. Si autem non posset, saltem illud nobis omnino daret, quod pro concordia a do-
l.11-mino suo sibi jam oblata ab eodem reciperet. Cujus rei donum prius in capitulo posuit in ma-
l.12-nu domni abbatis per quendam parvum baculum, et postea portavit ipsum, et obtulit super alta-
l.13-re dominicum. Quod viderunt et audierunt testes inferius subnotati, Gausfredus clericus cognomen-
l.14-to Hardradus, qui et ipse in beneficium nostrum est admissus, et Girardus Diabolus, qui in presenti et
l.15 eisdem testibus nobis dederat XXIII denarios census, et duos arpennos prati ultra fluvium
l.16 Causiliam sitos id est apud Fraxinum, annuente conjuge sua Letitia nomine, quȩ
l.17 suscepta est in societatem nostram unacum duobus supradictis clericis, Sancelinus etiam cel-
l.18-lararius, Vaslinus de Sartrino, Constantius major, Gaulterius Anglus, Gausbertus
l.19 Gazellus, Herveus nauta, Algisus de Coquina.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3597 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3597»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3597/. Date de mise à jour : 29/03/12.