Angers, AD Maine-et-Loire, 40 H 1 n° 1bis
Numéro3575
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date15/11/1037(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche631 mm
Hauteur à droite623 mm
Largeur en haut435 mm
Largeur en bas440 mm
AuteurRenaud, chevalier de DAUMERAY
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 optantissima quiete consolari consequens atque dignissimum credimus et confitemur, ut et hic fideli sanctione misericordia Dei cooperante
l.3 provehi ad incrementa sanctȩ conversationis atque devotionis spe et ambitione tendat, et quicquid aut fastus iniquȩ vitȩ contulerit,
l.4 aut inertia humanȩ inbecillitatis ut assolet fieri mortalibus indixerit, provectu et supplemento piissimarum precum sanctorum sublevetur.
l.5 Itaque ego in Dei nomine RAINARDUS vir armis militaribus deditus reminiscens meorum multitudinem peccatorum, et ultimi judicii diem fortiter
l.6 expavescens, atque cum electis quibus Deus in illa dicturus est die: Venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est, aggre-
l.7-gari desiderans, concedo Deo et sancto MARTINO in loco Majoris Monasterii aliquid de rebus meis quod michi a parentibus meis precedentibus
l.8 dimissum est, videlicet ȩcclesiam Sancti Martini de Dalmariaco et censum, et alias consuetudines de burco qui circa ȩcclesiam ȩdifi-
l.9-catur, et totam vicariam, et bellum si ibi fuerit arramitum, et duas meditar[ias, et cuncta prata quȩ ibi juxta cym]ite-
l.10-rium in meo dominio habebantur, et duos arpennos, et dimidium de vineis [dominicis,] et de aliis vin[eis totum cen]sum
l.11 quem in meo dominio tenebam, et silvam quȩ appellatur Castellonium, sed unus m[eus c]aballarius F[ulcrad]us nomine
l.12 si in ipsa silva glandem habuerit, tertium denarium de pasnatico habebit, et nichil amplius, quoniam in dominio
l.13 monachis Sancti Martini erit, et apem de silva habere, et leges de forfactis quȩ ibi facta fuerint. Si vero monachus
l.14 totam silvam succidere et arare voluerit, in sua deliberatione erit, et caballarius ultra nichil habebit de terra.
l.15 Si quis autem de heredibus meis aut aliqua intromissa persona contra hanc donationem quam libera mente et propria
l.16 voluntate ex rebus michi a progenitoribus concessis facio aliquam calumpniam monachis post meum decessum inferre
l.17 voluerit, nisi cito humiliatus ad eos proferens emendationem venerit, in primis Dei omnipotentis et perpetuȩ virginis
l.18 MARIȩ atque omnium electorum Dei iram incurret, et cum Juda traditore atque Simone mago vivus in infernum
l.19 descendens semper ibi ardebit ac deinde irritum fiat quod vindicat. Ut autem hujus donationis meȩ aucto-
l.20-ritas pleniorem optineat firmitatem, manu propria eam sub signo sanctȩ crucis firmavi, manibusque senioris mei Landrici
l.21 Balgenciacis, in presentia comitis Guazfredi, necnon multorum virorum fidelium quorum nomina infra sunt
l.22 scripta affirmare rogavi. [colonne1] S. Rainardi. S. Teodbaldi comitis. S. Stephani comitis. S. Huberti episcopi. S. Beringerii. S. Gauzlini decani. S. Fulcradi hominis Rainardi. S. Godefredi hominis ejus. S. Rainaldi Farsiti. S. Ascelini. S. Hilgoddi. [colonne2] S. Landrici. S. Johannis filii ejus. S. Lancelini filii ejus. S. Herveil filii ejus. S. Teoderici Guaillardi. S. Guarnerii prepositi. [colonne3] S. [croix] Gausfredi comitis.
Notes
Bibliographie
HALPHEN (Louis), Le comté d'Anjou au XIème siècle, Paris, 1906, p. 269, n° 85.
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 53-55, n° 57a.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3575 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3575»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3575/. Date de mise à jour : 29/03/12.