Angers, AD Maine-et-Loire, 38 H 1 n° 2
Numéro3515
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date21/08/1044(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche529 mm
Hauteur à droite527 mm
Largeur en haut294 mm
Largeur en bas298 mm
AuteurGeoffroi, chevalier de CHAMPTOCEAUX
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-bentes misericorditer admonentur de mammona iniquitatis facere sibi amicos a quibus cum defecerint in ȩterna
l.3 tabernacula recipiantur necessitatibus communicaverit indigentium, ut deficiens ab hujus modi videlicet ami-
l.4-cis in mansiones excipiatur aeternas, noverit se indubitanter non solum a sui receptione non esse frustrandum,
l.5 sed etiam ab omnipotente Deo se esse inter gloriosiores beatitudinis aeternȩ prȩmia percepturum. Hac igitur salu-
l.6-bri consideratione ego Gauzfridus militiȩ seculari mancipatus, ssollicitatus, necessarium duxi aliquid ex
l.7 his que temporaliter accepi sub lege fȩnoris per manus pauperum fideli Deo in presenti committere, quod post
l.8 tempus in aeterna retributione centena merear multiplicatione recipere. Quod ut probabilius fieri possit,
l.9 illorum potius qui sunt pauperes spiritu disposui procurare subsidia quorum juxta veritatis vocem regnum
l.10 dinoscitur esse cȩlorum, qui ut Christi servitio liberius expeditiusque vacarent, propriis abrenuntiantes facul-
l.11-tatibus voluntariam subiere paupertatem. Igitur fratribus his qui in Turonensi cenobio quod Majus Monasterium
l.12 dicitur omnipotenti Deo sub Alberto abbate famulantur quendam locum parentum meorum successione mihi
l.13 contingentem apud Castrum Celsum situm in honore sancti Johannis Baptistȩ constructum, et aeclesiam de Faiaco cum decima
l.14 sibi pertinente, consuetudinem quoque navis eorum ascendentis et descendentis per Ligerim, et medietatem piscariȩ
l.15 meae de Ligere, et quicquid videor habere in dominio intra muros prefati castri vineas scilicet, culta
l.16 et inculta, cum omnibus rebus quas alii fideles pro redemptione animarum suarum supradicto loco beneficientiȩ
l.17 munere sunt daturi, assensu et auctoritate fratrum meorum, Herduini videlicet, atque Odrici, Guis-
l.18-celini quoque atque Rodulfi, concedens annuo, et annuens concedo jure perpetuo possidenda, quatinus
l.19 eorum qui elemosinis divinȩ majestati placuerunt merear adjungi consortio. Et quicquid illis tribuo,
l.20 quietum ab omni interpellatione calumniȩ facio, ita ut sine mea vel cujusquam successorum meorum contradictione
l.21 liceat supradictȩ congregationi Sancti MARTINI suisque successoribus cum abbatibus qui eis pro tempore preerunt
l.22 predictum locum, cum omnibus prefatis rebus jure perpetuo possidere, et quicquid inde agendum decreverint potesta-
l.23-tem habeant faciendi, ordinandi et qualitercunque eis placuerit meliusque visum fuerit disponendi tam pre-
l.24-sentibus quam futuris temporibus. Si quis autem quod absit ex heredibus meis, vel alia quȩlibet cujuscumque potesta-
l.25-tis aut ordinis persona diabolicȩ suggestionis instinctu hujus elemosinȩ testamento inferre calumniam
l.26 temptaverit, et pravȩ voluntatis effectum justitiȩ convictus obtinere non valeat, et comiti qui pro tempore
l.27 fuerit auri libras decem coactus exsolvat. Et ut hujus nostrae elemosinȩ donum per cuncta annorum curri-
l.28-cula vigorem perpetuitatis obtineat, Gauzfridus Andegavensis comes sub crucis caractere sua aucto-
l.29-ritate firmavit, suisque fidelibus corroborandum tradidit.
l.30 S. [croix] Gauzfridi comitis. [colonne1] S. Fulchrardi de Rupe Forti. S. Tetbaldi fratris ejusdem Fulchrardi. S. Teudonis Calvi. S. Johannis de Aurela. S. Gorideni Britonis. S. Guarini Panzae. [colonne2] S. Guarnerii presbiteri. S. Ermenfredi monachi. S. Acfredi monachi. S. Johannis monachi et medici. S. Danielis presbiteri.
Notes
Bibliographie
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 71-72, n° 84.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3515 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3515»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3515/. Date de mise à jour : 29/03/12.