Angers, AD Maine-et-Loire, 36 H 3
Numéro3504
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1093(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche285 mm
Hauteur à droite290 mm
Largeur en haut250 mm
Largeur en bas255 mm
AuteurFoulques et Aubri, neveux de Guillaume Camaillard
BénéficiaireBocé, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-lardo unum arpennum vineȩ juxta monasterium situm et contiguum curiȩ monachorum. Precium autem quo illi inde dedit, fuerunt C solidi. Hoc
l.3 concesserunt, fratres sui Fulco et Odo et Elisabeth soror eorum, cujus maritagium ipsa vinea fuerat, et ideo habuit XX solidos de illis
l.4 C solidos quos Guillelmo dederat monachus. Hujus rei testes, sunt hi, Odo de Cleeriis, Gauscelinus de Vitreariis, Odo capellanus mona-
l.5-chorum, et Landricus bovarius monachorum. Emit etiam supradictus monachus de eodem Guillelmo I arpennum prati IIII libras et est situm juxta
l.6 fontem qui est subtus monasterium, concedentibus duobus fratribus illius supranominatis. Quod viderunt isti, Daniel de Vado, Ingenaldus de Parpe-
l.7-ceio, Bernerius de Boceio, et Rainbaldus qui ipsum pratum mensuravit, Landricus et Frogerius bovarii monachorum. Post multum vero
l.8 temporis, calumniatus est nobis Fulco filius Elisabeth vineam illam quam avunculus suus Guillelmus monacho nostro vendiderat assensu et vo-
l.9-luntate matris ejusdem. Sed cum aliquando mater sua infirmaretur, deprecata est illum ut illam calumniam pro suo amore guerpiret
l.10 beato Martino et suis monachis. Quod et fecit, audiente avunculo suo Odone Chamalardo. Post multos denique annos
l.11 calumniatus est nobis eandem vineam alius filius Elisabeth Albericus nomine qui tunc puer erat quando hȩc facta fuerunt. De hac
l.12 iterum calumnia venimus ad talem concordiam per domnum Bernerium sepedictum, dedit scilicet illi unum caballum cum freno, et Elisabeth
l.13 matri suȩ V solidos et ita guerpiverunt totam illam calumniam. Tunc etiam revestivit eos domnus Bernerius de benefacto nostrȩ societa-
l.14-tis. Hanc conventionem concessit Guarinus de Fontanis qui tunc duxerat Elisabeth uxorem, et duo fili ejus, Gausfredus et
l.15 Bernerius et Petronilla filia Elisabeth. Hujus rei testes sunt hi, Daniel de Vado, Gausfredus viator, Matheus miles Guarini,
l.16 Gualterius Trucet, Odo clericus, Ganelus Paganus, Richardus, Jacobus presbiter. Hȩc ultima concordia facta est anno ab incar-
l.17-natione Domini MXCIII, tempore Fulconis Andegavensium comitis, agentibus nobis sub domno abbate Bernardo.
l.18 Cȩtera vero, tempore domni abbatis Bartholomei.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3504 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3504»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3504/. Date de mise à jour : 29/03/12.