Angers, AD Maine-et-Loire, H 3682 n° 2
Numéro3480
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1086(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche255 mm
Hauteur à droite252 mm
Largeur en haut173 mm
Largeur en bas193 mm
AuteurRaoul Ier, archevêque de TOURS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 Sancti Christifori assensu et auctoritate domni archiepiscopi Bartolomei qui eo tempore sedis Turonicȩ
l.3 presulatum regebat. Qui quandiu vixerit, tenuerunt monachi solutam et quietam illam emptionem
l.4 suam, et post ejus decessum etiam, quandiu ecclesia Turonica sine archiepiscopo fuit. Quando autem
l.5 factus est domnus Radulfus archiepiscopus, calumniatus est eis jamdictam ecclesiam.
l.6 Monachi emptionem illam auctoritate predecessoris ejus archiepiscopi B. se fecisse assere-
l.7-bant, et inde testes plurimos proferebant. Sed quia litteras ei de hoc ostendere
l.8 non potuerunt, interdixit archiepiscopus ecclesiam, donec ad satisfactionem venerunt, et tunc fecerunt
l.9 hujusmodi convenientiam cum archiepiscopo, ut ipsi centum solidos denariorum ei darent, et ille calumniam
l.10 dimitteret, et ecclesiam illam eis auctorizaret, et statutus est terminus reddendi illos
l.11 centum solidos. Ad terminum, attulit eos archiepiscopo unus de monachis. Quod videntes
l.12 clerici, cȩperunt calumniari dicentes monacho, ratam non esse illam convenientiam eorum id est monacorum
l.13 cum archiepiscopo, nisi et ipsi aliquid inde haberent. Hoc audiens monachus, rediit
l.14 et archiepiscopo suos centum solidos non reddidit. Unde ille iratus propter transgressum
l.15 terminum, dixit se illos centum solidos deinceps solos non accepturum. Postremo dederunt
l.16 ei monachi cum illis centum solidos unum librum de vera religione, et ita auctorizavit
l.17 eis supradictam ecclesiam solutam et quietam in perpetuum, jussitque eis inde facere
l.18 scriptum ad memoriam et probamentum hujus rei. Actum anno archiepiscopatus ipsius,
l.19 in loco illo, testibus istis, Berengerio.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3480 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3480»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3480/. Date de mise à jour : 29/03/12.