Angers, AD Maine-et-Loire, H 3541 n° 4
Numéro3466
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date08/06/1099(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche145 mm
Hauteur à droite158 mm
Largeur en haut341 mm
Largeur en bas351 mm
AuteurGuillaume, doyen de SAINT-MAURICE d'ANGERS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 sic esse, altera vero non sic esse, nullo falsitati confutandȩ veridicȩ cartȩ testimonio occurente, ad tale periculum in futurum precavendum, id est ad repellendas calum-
l.3-nias si quas denique emergi contigerit, vigilanter necessarium duximus consequentia scripto commendare. Igitur Guillelmus archidiaconus multiplacatis
l.4 precibus DOMNO GUILLELMO abbati plurimum supplicabat quatinus pro suo amore GOFFREDO suo nepoti tunc archipresbitero quandam prebendam Sancti Mauricii
l.5 Andecavensis in sua vita concederet, quam GOFFREDUS episcopus Sancto Florentio omni tempore habendam donaverat. Unde communicato fratrum consilio
l.6 et GUILLELMO archidiacono in capitulum solo primum adducto, propter illius amorem ardentissimum quem se habere erga domum Sancti FLORENTII multis
l.7 beneficiorum argumentis ostendebat, totum in ejus consilio et arbitrio positum est quod petebat. Tunc autem ipso consulente, prefatus nepos ipsius in capitulum
l.8 advocatus donum petitȩ prebendȩ insuper et communionem beneficii de manu DOMNI GUILLELMI abbatis cum libro monasticȩ regulȩ accepit.
l.9 Concessa est etiam ei ȩcclesia Sancti Hilarii quemadmodum prius eam tenebat. Hȩc autem ei concessa sunt quamdiu fideliter se contineret in proficuo Sancti Florentii
l.10 sic determinante et volente suo avunculo. His igitur peractis, GUILLELMUS archidiaconus videns suam voluntatem adimpletam, atque ex his
l.11 perpendens quod vehementer diligeretur a congregatione Sancti Florentii, ibidem nullius monachi Sancti Florentii consilio vel admonitione, laudavit
l.12 persuasitque GOFFREDO nepoti suo ut sui exemplum sequeretur, scilicet ut omnino condonaret se et suas res in sua fine Deo et sancto Florentio, et quam-
l.13-diu viveret in ejus fidelitate permaneret, quod et ipse GUILLELMUS jamdudum fecerat, quemadmodum Goffredo facere suadebat. Cui
l.14 GOFFREDUS gaudenter desideranterque assentiens, ipso GUILLELMO predictante ejusque sinistram tenente, dextra prolata super reliquias cum sacra-
l.15-mento ut dictum est se et omnia sua et quȩ habebat et quȩ habiturus erat in fine condonavit, promittens integram continuamque fidelitatem
l.16 Sancto Florentio non solum de se [et] de suis, sed et de rebus avunculi sui, si superstes viveret, GUILLELMO istud adiciente, et sic fieri precipiente.
l.17 Hoc audierunt cuncti monachi qui aderant in capitulo Sancti FLORENTII, clerici, Josbertus de Sancto LAUDO, Petrus de Sancto Christoforo,
l.18 laici, Benedictus, Josbertus cellararius, Aimericus Candoratus, et frater suus Hubertus, Laidet famulus Humbaldi monachi, et Laidet cocus,
l.19 Adhemarus cocus, Odo Normannus. ACTUM ANNO AB INCARNATIONE DOMINI MXCVIIII, VI idus JUNII POST OCTAVAS PENTECOSTES, FERIA IIIIa.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3466 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3466»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3466/. Date de mise à jour : 29/03/12.