Angers, AD Maine-et-Loire, H 3497 n° 10
Numéro3457
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1118(fiabilité :édition)
LieuAngoulême(lat :Engolisme)
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche274 mm
Hauteur à droite285 mm
Largeur en haut293 mm
Largeur en bas296 mm
AuteurGérard, juge de ROME, et évêque d'Angoulème
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 et Franco Trenorciensis abbas cum monachis suis, pro quȩrela quam inter se habebant de ȩcclesia beati Nicholai de Lausduno, ad concilium Engolismense venerunt. Predictus si-
l.3-quidem abbas Sancti Florentii conquestus est quod Trenorcienses monachi auferebant ei ȩcclesiam beati Nicholai de Lausduno que in parrochia Beate Mariȩ de Venez fundata est et
l.4 parrochianos circumcirca ȩcclesiam existentes, quȩ omnia juris sancti Florentii esse dicebat. Ad hȩc Franco Trenorciennus abbas respondebat, quod hȩc controversia cano-
l.5-nico juditio Petri bonȩ memoriȩ Pictaviensis episcopi definita fuerat, atque cartam sub persona ejusdem episcopi inde factam ostendit. Dicebat etenim carta quod tercia pars
l.6 decime ȩcclesiȩ beatȩ Mariȩ de Veneiz ad ȩcclesiam Beati PETRI de Lausduno jure parrochiali pertinebat, in cujus parrochia ȩcclesia Beati Nicholai fundata erat et ideo predictus
l.7 episcopus de eadem ȩcclesia eos investivit, et concessit. Preterea continebat carta quod ad hoc astruendum plures testes probare paratos produxerant. Pretendit etiam
l.8 corroborationes Romanorum legatorum, Brunonis Signini, Richardi Albanensis, eandem cartam confirmantium. His igitur diligenter auditis utriusque partis rationibus judica-
l.9-vimus eandem cartam non esse definitivam, tum quoniam tantum dicebat : investivimus, et concessimus, tum quia non referebat quod testes producti aliquam probationem fecissent,
l.10 neque quod monachi Sancti Florentii juditium subterfugissent. Atque ideo judicavimus quo de fundo causȩ agere deberent. Hoc autem juditium una nobiscum judicaverunt
l.11 W. Pictaviensis episcopus, Gislebertus Turonensis archiepiscopus, Bernardus Auxiensis archiepiscopus, Gregorius Begorrensis episcopus, W. Petragoricensis episcopus, et plures aliȩ venerabiles persone.
l.12 Interfuerunt autem huic nostro juditio, Guillelmus Petragoricensis archidiaconus, Ugo de Lavarzino, Guibertus Andegavensis, Ivo, Boso, et plures monachi utriusque partis
l.13 et plures alii clerici et laici. Et ut hoc nostrum juditium firmum et ratum permaneat, propria manu nostra subscripsimus et auctoritatis nostrȩ sigillo muniri fecimus.
l.14 Ego Girardus Engolismensis episcopus et sanctȩ Romanȩ ecclesie legatus [subscripsi].
l.15 Actum est autem hoc nostrum juditium Engolisme, anno incarnationis dominice MCXVIII, indictione XI, regnante Lodovico rege Francorum.
Notes
Bibliographie
MARCHEGAY (Paul), Chartes poitevines de l'abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1873, p. 25-26, n° 14.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3457 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3457»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3457/. Date de mise à jour : 29/03/12.