Angers, AD Maine-et-Loire, H 3497 n° 8
Numéro3455
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1118(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche190 mm
Hauteur à droite193 mm
Largeur en haut273 mm
Largeur en bas275 mm
AuteurAimeric, fils de Longon de LOUDUN
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2-torum suorum et pro anima patris sui matrisque suȩ dedit Deo sanctoque FLORENTIO necnon monachis, Christo in ejus monasterio
l.3 servientibus post obitum suum quicquid in villa de Origniaco habebat, annuente domno Longone de Lausduno
l.4 qui censum terrȩ, undecunque exibat, tenebat. Et quia ipse Longo cognatus ejus erat et de progenie sua nullum
l.5 propinquius parentem habebat, filium illius nomine Aimericum de suis rebus heredem esse constituit exceptis his
l.6 quȩ sancto Florentio dimisit. Aimericus autem donationem quam Isembardus fecerat monachis annuere noluit,
l.7 et sȩpe a patre admonitus, auctorizare recusavit. Postea vero tactus amore divino et maxime pro eo
l.8 quod Isembardus eum heredem de omnibus suis fecerat, quod ille sancto Florentio dederat et pater suus annuerat,
l.9 ipse etiam libenti animo annuit ac beneficium monasterii a domno WILLELMO abbate et ceteris fratribus
l.10 in capitulo recepit, censumque terrȩ et vinearum defuncto patre Deo sanctoque Florentio, pro salute animȩ suȩ
l.11 donavit. Si vero monachi necessitate cogente terram vendere voluissent et ille vel heres ejus
l.12 emere voluisset preciumque quod alii dare vellent donasset, recuperaret. Sin alias, monachi terram
l.13 et totum censum secure omnino absque ulla calumnia possiderent. Quando supradictus Isembardus
l.14 ex hac vita exierit, monachi eum in illorum cimiterio sepelient si tamen ipse se ad monasterium adduci
l.15 fecerit.
Bibliographie
MARCHEGAY (Paul), Chartes poitevines de l'abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1873, p. 22, n° 11.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3455 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3455»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3455/. Date de mise à jour : 29/03/12.