Angers, AD Maine-et-Loire, H 3497 n° 2

<< < / > >>

Numéro3449

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1009(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche423   mm

Hauteur à droite436   mm

Largeur en haut273   mm

Largeur en bas276   mm

AuteurRoho  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Roho, en se donnant à Dieu et à Saint-Florent, cède à l'abbaye tout le bien héréditaire qu'il a partagé avec son frère Drocon.

Texte

l.1 [chrisme] QUI REMUNERATIONEM AETERNORUM PREMIORUM A DOMINO DESIDERAT PERCIPERE, ILLUD DEBET
l.2 adtendere, ut dum potest faciat sibi amicos de mamona iniquitatis, qui eum recipiant in aeterna tabernacula.
l.3 Ad hoc namque dominus juvenem cupientem ad vitam intrare, provehere exhortando dignabatur, dum suadebat dicens
l.4 ut si vellet perfectus esse, venderet omnia sua daretque pauperibus, et veniens sequeretur illum. Hinc
l.5 alias protestatur, quia non solum de larga datione elemosinarum, verum etiam de kalice aquȩ frigidȩ mercedem
l.6 est, qui dederit, recepturus. Unde etiam Salomon ait : Quodcumque potest manus tua facere instanter operare,
l.7 quia nec tempus nec locus nec ratio est apud inferos quo tu properas. Dum ergo tempus habemus, ut ait apostolus,
l.8 operemur bonum. Querendi igitur sunt nobis ad presens adjutores dum in hac peregrinamur vita, qui in
l.9 futura advocati existant, illi maxime quos jam cum Deo regnare non dubitamus. Fiatque quod dicitur, ut
l.10 non habentes velamen amplexentur lapides. Hac itaque ratione ego ROHO in nomine sanctȩ et individuȩ
l.11 Trinitatis cupiens tesaurizare quod in cȩlis inveniam, et relinquere mundo ea quȩ sua sunt, et voluntatem
l.12 habendi, monachicum habitum suscipere deliberavi, tradens me domino Deo, et sancto FLORENTIO perpetualiter
l.13 serviturum, unacum hereditate quȩ michi a parentibus meis relicta esse dinoscitur, quamque frater meus DROCO
l.14 sponte mecum partitus est, hoc est alodus totus de Bernegonno, qui situs est in pago Pictavensi,
l.15 in vicaria Lauzdunensi, cum terris cultis et incultis, vineis, pratis, aquis aquarumque decursibus,
l.16 exitibus et reditibus, cum molendino et mancipiis utriusque sexus, et quicquid ad ipsum alodum
l.17 pertinere videtur quesitum et adinquirendum, et in alio loco alodum alium in ipso pago et in ipsa vica-
l.18-ria in loco qui dicitur Fons Clusa, et alium alodum in pago Andegavensi in vicaria Salmurensi,
l.19 in loco qui dicitur Sayniacus. Quicquid pater meus ROHO ibi habere visus est, totum et ad integrum
l.20 loco Sancti FLORENTII, et monachis ibi Deo servientibus trado. Ipse autem frater meus DROCO alodum suum quem vocant
l.21 Montem Alfredi ipsa die Sancto FLORENTIO tradidit, tali videlicet tenore, ut si filium de muliere sua
l.22 qui post eum viveret non haberet, post mortem ejus Sanctus FLORENTIUS et ejus famuli perpetualiter
l.23 absque ulla contradictione possiderent. De hac autem donatione quam facere disposui, testamentum fir-
l.24-mitatis feci, et tam fratris mei DROCHONIS quam etiam parentum meorum, nobiliumque virorum manibus roborari
l.25 et subterfirmari decrevi, ut ipsi servi Dei quibus haec tradidi in loco jamdicto, quiete et libere teneant
l.26 ac possideant nemine inquietante aut contradicente. Si quis autem contra hoc testamentum, ex paren-
l.27-tibus meis aut de heredibus sive coheredibus vel etiam qualiscumque intromissa persona, quod fieri
l.28 non credo, aliquid agere vel repetere seu calumpniam inferre voluerit, sua repeticio nullum obtineat
l.29 effectum, sed insuper cogente judiciaria potestate auri libras triginta et argenti pondera centum
l.30 coactus exsolvat, et iram Dei omnipotentis incurrat pro cujus amore hanc meam hereditatem tradere
l.31 volo. Et hȩc cartalis firmitas omni tempore fixa permaneat.
l.32 [croix] S. ROHO.
l.33 [croix] S. DROCHONIS FRATRIS ejus, qui hanc cum ipso donationem fecit.

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Chartes poitevines de l'abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1873, p. 12-14, n° 4.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3449 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3449»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3449/. Date de mise à jour : 29/03/12.