Angers, AD Maine-et-Loire, H 3497 n° 1

<< < / > >>

Numéro3448

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date10/977(fiabilité :édition)

LieuPoitiers(lat :Pictavis civitatis publice)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche308   mm

Hauteur à droite306   mm

Largeur en haut251   mm

Largeur en bas262   mm

AuteurErmentrude

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Ermentrude donne en partage à son frère Hugues et à Saint-Florent de Saumur, un alleu concédé en douaire par son mari Manegaudus et situé dans le pagus de Poitiers.

Texte

l.1 [chrisme] Cum omnibus in commune fidelibus karitatis bonum impendere debeamus, maxime domesticis
l.2 fidei nos ortatur apostolus id ipsum largire. His igitur qui nobis propinquitatis nexibus sociantur provi-
l.3-dendum est ut non negemus quod externis a sanguine nostro pro Deo est impendendum. Quapropter ego
l.4 HERMENTRUDIS notum volo esse omnibus fidelibus sanctȩ Dei ecclesiae, quia alodum meum mihi a seni-
l.5-ore meo MANEGAUDO in dotalicium concessum, fratri meo HUGONI, cum sancto Florentio partien-
l.6-dum post mortem meam relinquo, eo tenore ut vel ipsi sancto Florentio vel cuicumque voluerit pro
l.7 anima sua relinquat. Est autem ipse alodus situs in pago Pictavo, in vicaria Lausdunensi, in villa
l.8 quae dicitur Sanctenous, super Divam fluviolum. Habeat igitur in commune ut dixi cum sancto Florentio,
l.9 cum terris, cultis et incultis, pratis, aquis aquarumque discursibus, cum molendino superposito. De hac
l.10 autem donatione testamentum firmitatis constituo, ut nullus de heredibus vel proheredibus ipsius seni-
l.11-oris mei ac meis propinquis habeat licentiam repetendi, vel calumpniandi. Quod qui fecerit libras IIII
l.12 auri, et argenti pondera L coactus a judice exsolvat et sua repetitio nullum optineat
l.13 effectum, sed auctoritas hujus testamenti omni tempore firma permaneat.
l.14 [croix] Signum ERMENTRUDIS, qui hoc testamentum fieri rogavit.
l.15 Signum GUILELMI Pictavorum comitis. Signum Adraldi vicecomitis. [colonne1] Signum Hugonis. Signum Ebbonis. Signum Achardi.
l.16 DATA MENSE OCTOBRI, ANNO XXIII REGNANTE LOTHARIO REGE. Actum Pictavis civitatis publice.

Notes

1

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Chartes poitevines de l'abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1873, p. 11-12, n° 3.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3448 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3448»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3448/. Date de mise à jour : 29/03/12.