Angers, AD Maine-et-Loire, H 3494 n° 1

<< < / > >>

Numéro3435

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1072(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche403   mm

Hauteur à droite407   mm

Largeur en bas299   mm

AuteurBernard, prêtre d'AUNAY, et Cléophas son fils

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Donation par Bernard, prêtre d'Aunay, et son fils Cléophas de l'église de Sept-Font avec ses dépendances.

Texte

l.1 Cum omnipotentis Patris incarnata sapientia, pandere vellet, quo pacto mortales post enormes multiplicium
l.2 scelerum feces priori stola prevaricatione protoplasti amissa reindui possent, summisso quidem dicendi genere
l.3 sed sensibus copioso : Facite inquit vobis amicos de iniquo mammona, qui post defectum ȩterna vos recipiant in taberna-
l.4-cula. Alibi quoque jam planius : Date ait ȩlemosinam, et omnia munda sunt vobis. Prophetico nihilominus oraculo :
l.5 Redemptio animȩ viri propriȩ divitiȩ. Quemammodum autem quibusve hȩc anime redemtio elemosina scilicet sit
l.6 agenda, doctiloquus Paulus assignavit ita : Dum tempus habemus operemur bonum, maxime ad domesticos fidei.
l.7 Cui quidam sapiens consonans : Bene inquit fac justo, et invenies retributionem magnam. Cum igitur hȩc ita se habeant,
l.8 liquet mutabilium rerum possessores emundationem peccaminum aut difficile aut nullatenus assequi posse, nisi juxta
l.9 premissas allegationes sibimet studeant benefaciendo subvenire. Quapropter ego Bernardus presbiter de Ozenaco
l.10 unacum filio Cleopha vocato, ut elemosinȩ ac beneficientiȩ a domino sequacibusque ejus intimatȩ, particeps valeam
l.11 existere, anno incarnationis dominicȩ MLXXII, indictione decima, presidente orbi papa Alexandro, Francis rege Philippo, Aquitanis
l.12 duce Widone, Santonensibus Bosone presule, tradimus omnipotenti Deo et sancto Florentio sibique famulantibus monachis
l.13 donec advixero ego Bernardus et filius meus Cleophas, nisi forte alio quodam federe quandoque eisdem monachis concesserimus,
l.14 totam ȩcclesiam que de Septem Fontibus nuncupatur, donec inquam advixerimus medietatem designatȩ ȩcclesiȩ, omniumque rerum
l.15 ad sese pertinentium, prout ego Bernardus hactenus possederam. Dico autem decimȩ oblationum, redibitionum, terrȩ sanctuarii
l.16 quoquo loco sit, et massi Frealdi, et viviarii, et molendini, si quando illic factum fuerit, et furni. Pro medietate vero
l.17 burgi, ego Bernardus meusque filius quotannis quinque solidos habebimus, ubi de censu ejusdem burgi exire potuerint.
l.18 Post utriusque autem decessum, hȩc omnia prefata in monachorum prelibatorum ex integro cedent dominium. In eodem quoque
l.19 burgo domum unam faciemus, quam de sancto Florentio ejusque monachis sub census consuetudine obtinebimus. Abbas vero Sancti
l.20 sepetaxati F. ejusque monachi, ne mihi aliquando hȩc concessio displiceret, quattuor denariorum libras dederunt.
l.21 Sed et Iterio Caput de Lupo de quo ego Bernardus quȩque prescripta tenebam, pro assensu suo, tres libras contulerunt,
l.22 nihilhominus Petro Maingodi, de quo Iterius habebat, caballum unum pro XL solidis. Maingodo quoque Juveni filio Main-
l.23-go et Lupȩ, qui hȩc omnia de suo jure asserebat, V solidos et beneficii sui participium cum matre Lupa pretenderunt,
l.24 Cadeloni preterea vicecomiti XL et V solidos, ac Florentiȩ uxori XX pro auctorizamento suo et pro remissione precipue
l.25 omnium exactionum et consuetudinum quas in prescriptis rebus habebant. Postremo Ramnulfo Balbo, cui de jure
l.26 conjugis accidebat massi Frealdi medietas, et quicquid in decima
l.27 tres modios excedebat, XX solidos dederunt. Hȩc omnia ego Bernardus presbiter, meusque filius, ȩcclesiȩ videlicet de Septem
l.28 Fontibus dictȩ, omniumque rerum sibi competentium, sicuti in hoc pitatio scripta sunt, medietatem ad presens sancto Florentio
l.29 ejusque monachis trado, dono, transfundo, atque ut inconcusse perhenniter maneant precor. Post decessum vero meum
l.30 et filii, ex integro queque retineo in eadem ȩcclesia et in omnia ad se pertinentia, prefato sancto et suis indulgeo.

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Chartes poitevines de l'abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1873, p. 115-117, n° 80.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3435 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3435»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3435/. Date de mise à jour : 29/03/12.