Angers, AD Maine-et-Loire, H 3300 n° 2

<< < / > >>

Numéro3399

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1098(fiabilité :édition)

LieuBourges(lat :Bituricas)

DiocèseOrléans

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche231   mm

Hauteur à droite235   mm

Largeur en haut269   mm

Largeur en bas262   mm

AuteurAbbaye  de  VIERZON

BénéficiaireSaint-Gondon, prieuré de Saint-Florent de Saumur

Regeste

Guillaume, abbé de Saint-Florent, fatigué des réclamations injustes des moines de Vierzon au sujet de Saint-Gondon, se rend avec l'abbé de Vierzon Umbaldus et devant l'archevêque Aldebert ; ils passent un accord, qui est dénoncé par le successeur de l'abbé, Herbert. Nouveau plaid, réglé à l'encontre des moines de Vierzon.

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam humana memoria plenarie non potest oblivioni obsistere quin temporis diuturnitate
l.2 vincatur, auxilio scripturȩ ei succurrere in rebus necessariis congruum esse non dubitamus.
l.3 Notum sit igitur presentibus atque futuris, Guillelmum abbatem Sancti FLORENTII calumniis Virsionensium monachorum
l.4 super Sancto Gundulfo quibus jamdiu monachos Sancti Florentii injuste fatigaverant, taliter finem imposu-
l.5-isse, ita ut non amplius recte calumniandi viam ex precedentibus habere possint. Post multas hinc et inde
l.6 contentiones et calumnias, Umbaldus abbas Virsionensis, et predictus abba Sancti Florentii cum suis partibus Bituricas
l.7 in presentia Aldeberti archiepiscopi definitum placitum et concordiam fecerunt de Sancto Gundulfo. De qua concordia
l.8 plane Virsionensis abbas cum monachis suis defecerunt. Postea vero defuncto ipso abbate, Herbertus
l.9 abbas ejus successor suscitavit proclamationem de monachis Sancti Florentii in frequenti synodo Bituri-
l.10-censi ante Ligerium archiepiscopum successorem Aldeberti, dicens eos injuste abtulisse suo monasterio Sanctum
l.11 Gundulfum. Quid plura ? Cum ipse abbas proclamando, tum legati sui scilicet monachi sui precibus multi-
l.12-plicatis, petentes sibi terminum placitandi, persuaserunt prefato archiepiscopo quatinus mandaret abbati Sancti
l.13 Florentii petitionem suam neve differret placiti ponere terminum. Quid iterum plura ? Factum est,
l.14 ut petebant. Archiepiscopo enim mediante et diem determinante, assensu partis utriusque statutus est dies
l.15 id est dominica post festum sancti Lucȩ. Igitur Willelmus abbas tantam rem non negligenter ducens, convenienter
l.16 premunitus, Bituricensem sedem adiit, die prestituto archiepiscopo se presentavit, placitum obtulit, testes
l.17 suos adhuc vivos ibi exposuit. Abba vero Virsionensis nam et ipse aderat videns eum tam decenter
l.18 preparatum et tam promte offerentem quecunque ad refrenandam astutiam Virsionensium de predicta ca-
l.19-lumpnia valere videbantur, respondit se nullo modo cum eo placitaturum ipso die. Quo placitare
l.20 nolente, archiepiscopo tamen et Zacharia monacho affirmantibus ipsum eundem diem causȩ eorum agen-
l.21-dȩ fuisse statutum, Guillelmus abbas toto die perducto in expectatione placiti et oblatione
l.22 testium ibi astantium, perlectaque carta sua in auditu archiepiscopi omniumque qui aderant, definito placito
l.23 supradicto de quo Virsionenses ceciderant, postulata et accepta ab archiepiscopo benedictione,
l.24 mane postero victor sine prelio licet fatigatus, in sua reversus est cum gaudio.
l.25 Testes, Guillelmus ABBAS Sancti Florentii, Rainaldus abbas Sancti Cypriani, Briccius abbas Sancti Jovini, Mauricius, Umbaldus,
l.26 Donatus, Fulco, Galo, monachi Sancti Florentii, Aminus et Gofridus monachi Sancti Jovini, Guillelmus monachus Sancti MARTINI Majoris
l.27 monasterii, Gilo Soliacensis, Ligerius archiepiscopus Bituricensis, Zacharias monacus, Guillelmus clericus archiepiscopi,
l.28 Symon abbas Sancti Benedicti de super Ligerim, [chrisme] Herbertus abbas Virsionensis cum suis,
l.29 [chrisme] Guillelmus archidiaconus Andecavensis, Petrus clericus.

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire, 866-1172, tiré des archives de l’abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1879, p. 26-28, n° 9.

DEVAILLY (Guy), Le Cartulaire de Vierzon, Paris, 1963, p. 258-259, annexe VI.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3399 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3399»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3399/. Date de mise à jour : 29/03/12.