Angers, AD Maine-et-Loire, H 3245
Numéro3394
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date26/02/1055(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche488 mm
Hauteur à droite487 mm
Largeur en haut229 mm
Largeur en bas238 mm
AuteurEngebaud le Breton et Hildegarde son épouse de VENDOME
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 in habitatione depressis, extremitatis excessus earum a corpore non adheretur quȩvis notio, a quoque fide stantium domini Christi
l.3 preceptis oboediat, operibus bonis insudet, karitati invigilet, precaveri studendum est, ut domino quandoque venturo pro
l.4 suis actibus rationem reddere securus queat. Quapropter in nomine summi salvatoris Dei ego INGELBALDUS, et
l.5 Bricto, cognomine Vocitatus et Vindocinensis, atque mea uxor, nomine HILDEGARDIS, perpendentes nostrorum sarcinam
l.6 delictorum pertimescentesque rationem a nobismet ipsis esse in ultimo judicii die solvendam, in quo unusquisque
l.7 de factis propriis ipsam est soluturus, prout gessit sive bonum sive malum, cum filiis nostris VULGRINO atque HUGONE,
l.8 quibusdam hominibus germanis fratribus, GODEFRIDO, et Hamelino, assentimus ut sancto confessori Florencio, abbati
l.9 Frederico et monachis Deo sub ejus cura famulantibus donent partem terrȩ et boci ad Burniacum quantum
l.10 ab eis visum est infra pagum Andecavum quam a nobis in beneficio tenuerant, quȩ jure hereditario meȩ
l.11 conjugi proveniebat, ipsorum eorumdem germanorum fratrum deprecatione pro redemptione animarum nostrarum et criminum
l.12 absolutione, parentumque nostrorum, filiorum atque nostrorum hic suprascriptorum seu aliorum adhuc forsitan procreandorum,
l.13 et de nostra in eorum potestatem transfundimus, ut qui nostris non possumus monachorum atque pii confessoris inter-
l.14-cessionibus propriis valeamus relaxari sceleribus. Quod ut firmum inconvulsumque permaneat,
l.15 hanc inde kartulam conscribi fecimus, ut si quando hujus traditionis mens posterorum oblita fuerit,
l.16 hujus revelatione pristinȩ stabilitatis redigatur ad actum. Quam donationem si quis successorum nos-
l.17-trorum quod fore non arbitramur per industriam infringere forte temptaverit, XXti libras coactus exsol-
l.18-vat, et ipsius presumptio ad nullum effectum proveniat. Ut autem hec kartula firmior, inconcus-
l.19-saque permaneat, manibus eam propriis roboravimus, et nobilium virorum fideliumque nostrorum ma-
l.20-nibus corroborari fecimus.
l.21 S. Ingelbaldi, Britonis et Vindocinensis, qui dono fratrum Godefridi et Hamelini concordat cum
l.22 sua conjuge et filiis ut supra dinoscitur.
l.23 S. suȩ illius conjugis nomine HILDEGARDIS. S. eorum filiorum VULGRINI et HUGONIS.
l.24 S. Harduini, dapiferi ipsorum. S. Godefridi, et Hamelini, fratrum quorum memoria
l.25 supra renotatur.
l.26 S. Harduini de Mota. S. Marcoardi filii Siguini. S. Herberti.
l.27 S. Landrici Claudi in cujus mansione hec karta firmata est apud castrum quod vocatur Lusdum.
l.28 S. Odilerii, filii Isembardi. S. Ascelini, nepotis Godefridi. S. Nihardi.
l.29 IIII kalendas mart. hortante Frodone monacho hec karta corroborata est.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3394 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3394»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3394/. Date de mise à jour : 29/03/12.