Angers, AD Maine-et-Loire, H 3234
Numéro3393
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1087(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche123 mm
Hauteur à droite130 mm
Largeur en haut340 mm
Largeur en bas338 mm
AuteurAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBIN d'ANGERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 cum illo cruciandus, idcirco nos monachi Sancti Florentii caritatem erga omnes, et maxime erga eos qui eam nobis impendunt habere cupientes, concessimus monachis Sancti Albini, pia dilectione,
l.3 et summa caritate nobis semper conjunctis, construere oratorium quoddam parvissimum in villa quȩ dicitur Chalgiacus, quȩ sita est in paroechia nostra de Sancto Eligio videlicet, eo tenore ut nunquam ibi
l.4 publicȩ missȩ fiant, quin nec presbiter habeatur, nec decimȩ, vel oblationes aliquȩ offerantur, quia et ipsa monachorum familia ad matricem ȩcclesiam suam, sicut et monachi ad monasterium suum
l.5 in festivitatibus ibunt, nec corpus sepeliatur, nec omnino aliquid paroechiale agatur. Hoc enim nec ipsi sicut nec decebat unquam petierunt. Sed quia carrucas suas in prefata villa habebant et monachi
l.6 qui eas servarent sine servitio Dei omnibus caerte preponendo, ibi regulariter stare, vel alias ȩcclesias utpote longe admodum disparatas adire non poterant, humili prece supplicaverunt nobis, quatinus
l.7 parum eis oratorii facere permitteremus quo monachus sibi et fratri suo missam cantare, vel domnus abbas si alicunde adventaret, posset audire. Et quia neque hoc neque aliud illis dilectione quȩ fortis
l.8 est ut mors, magnoque illorum circa nos obsequio imperante, denegare poteramus, licet multo tempore distulerimus, inimici pacis utique metuentes insidias, qui aurum vel argentum aut tale
l.9 aliquid non curat, sed ut illo more suo pravo caritate qua servi Dei unanimes efficiuntur, occasione alicujus rixȩ inventa frangat, tandem de ipsa caritate confisi, peticioni eorum simulque necessitati
l.10 paruimus. Nam alias, dudum ipsi id eis sponte obtulissemus. Avertat enim hanc Deus a cordibus nostris amentiam, ut illos bonorum nostrorum extorres esse velimus, quorum bonis fere per omnia ut nostris utimur. Et quia totum est
l.11 pacis, totum dilectionis, in hac parte quod fecimus, illorum quoque sit studii, cavere ne aliquid de nostro presumant, quo scandalum quod absit in invicem oriatur. Nam si fecerint, et usque ad terciam vicem in capitulo suo legitime
l.12 super hac re nos clamare pertulerint, tunc oratorium funditus destruetur, ita ut in ȩternum non reedificetur. Quod si gravis illis videtur altaris destructio, gravis ergo videatur destructionis occasio. Et ne
l.13 haec convenientia oblivioni tradatur, ac per hoc inter posteros discordia nascatur, relegatur hoc scriptum audientibus aliquot de monachis nostris, in capitulo Sancti Albini unoquoque abbate succedente infra
l.14 quadragenarium ordinationis ejus numerum.
Bibliographie
BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 1, p. 231-233, n° 199.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3393 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3393»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3393/. Date de mise à jour : 29/03/12.