Angers, AD Maine-et-Loire, H 3228 n° 1
Numéro3392
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date25/08/1089(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche387 mm
Hauteur à droite393 mm
Largeur en bas259 mm
AuteurGeoffroi, seigneur de TREVES
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 dicentis, quia qui patrem et matrem, et cȩteros affectus, mundique facultates pro ejus amore dimiserit, centupla retributi-
l.3-one, et vitȩ eternȩ ditabitur insuper possessione, et tanto bono, tantoque desiderans perfrui gaudio, et ipse relicta
l.4 militia de cetero domino militare, rejectisque mundi negotiis, in monasterio Sancti Florentii sub habitu monachico
l.5 ipsi proposui vacare, et de his quȩ ipsius, domini scilicet gratia, et seniorum meorum munificentia possideo, loco ipsi, et
l.6 fratribus servicio domini in eo insistentibus, statui aliquantulum conferre. Noverint igitur tam futuri quam presentes, quod
l.7 isto ipso die quo comam capitis sum depositurus, et me servicio domini mancipaturus, concedo et dono cenobio Sancti Florentii
l.8 ejusque abbati et monachis ecclesiam de Rest, id est sepulturam ejus, et oblationes, et decimas insulȩ, quȩ ante castrum
l.9 de Monte Sorello est. Concedo etiam domos meas, et quicquid in burgo de Rest habui, excepta grandica filii mei
l.10 Goffredi, et alia domo, in qua panem et vinum suum colligens, reponat. Et si quando eorum res ad victum dumtaxat
l.11 aut vestitum pertinentes, per bisaium seu caustrum Lausdunum, sive per portum de Rest transduci contigerit, in quibus
l.12 utique locis consuetudinem pedagii habeo, ab exactione pedagii immunes fore constituo. Ut autem hȩc mea
l.13 donatio et concessio inviolabilis perseveret, presente uxore mea Amelina, et concedente, filiis quoque, et
l.14 filiabus meis in hoc ipsum consentientibus, eam facio, et denomino, et ab eis, sive ab aliis hominibus meis
l.15 perpetualiter observari precipio et obtestor.
l.16 Actum in plenario capitulo anno ab incarnatione Domini millesimo LXXXVIIII,
l.17 die pentecostes. Signum [croix] Gofredi filii Gofredi.
l.18 Affueruntque ex laicis, Galterius Ebroini, Rollandus et Clarembaldus ejus filii, Albertus de Mesengiaco,
l.19 Aldebertus dapifer, Goffredus de Potiaco, Bartholomeus prepositus, Walterius Rainulfi, Helias filius
l.20 ipsius Goffr[redi].
l.21 Ego Goffredus, Goffredi filii Fulchradi filius comitis Fulconis dapifer beneficium quod pater meus monasterio
l.22 Sancti Florentii et fratribus qui in eo serviunt Deo contulit, nolens minui, sed augeri, et illud concedo quod pater meus
l.23 eidem loco contulit, et pro dei ejusdemque patris mei amore, insuper adicio, donans partem meam cenagii pisca-
l.24-turȩ de Rest.
l.25 Actum anno quo supra VIII kalendas septembris, et posuit ipse Goffredus Juvenis donum hujus rei super altare sancti Florentii
l.26 cultellum nigri manubrii, quod viderunt
l.27 Brientius de Rocafort, Girardus de Fractavalle, Clarembaldus filius Galterii Ebroini, Walterius prepositus,
l.28 Pontinellus. [colonne1] Testes sunt isti, Guillelmus archipresbiter, Gofredus capellanus comitis, Gofredus capellanus monachorum. [colonne2] Signum [croix] Fulconis comitis. [colonne3] Ivo de Conducto, Hugo de Potiaco, Girorius, Deodatus monachus, Gofredus de Curciaco. Signum [croix] Gisleberti.
Bibliographie
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 225-226, n° 134.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3392 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3392»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3392/. Date de mise à jour : 29/03/12.