Metz, AD Moselle, H 42 n° 1

<< < / > >>

Numéro339

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date1075(fiabilité :texte)

LieuMetz(lat :Mettis publice)

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche310   mm

Largeur en bas520   mm

AuteurHermann, évêque  de  METZ

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-ARNOUL  de  METZ

Regeste

Hermann, évêque de Metz, termine un litige mettant en cause les habitants de Cheminot au sujet d'un tonlieu à payer sur le marché de Nomeny.

Fac-similé

Texte

l.1 Misericordia Dei preveniente et subsequente, HERIMANUS, sanctȩ Mettensis ȩcclesiȩ presul, pacem et veritatem omnibus fidelibus. Quam magna virtus sit nomine, pax cum per plurima, tum in hoc pater super
l.2 omnia, quia Jhesus veniens predicavit pacem his qui erant prope et qui erant longe, dissolvens inimicitias in carne sua, qui talibus nos consolatur verbis: pacem relinquo
l.3 vobis, pacem meam do vobis. De qua apostolus: in pace, inquit, vocavit nos Deus. Hȩc pax, quia multa est Domini legem diligentibus qui nos sumus, eandem pacem cum omnibus
l.4 sequi debemus; et si cum omnibus, cum his quoque qui oderunt pacem, tum maxime cum domesticis fidei. Ut igitur ad ea propter quȩ hȩc dicta sunt veniamus,
l.5 noverit tam presentium quam sequentium multitudo fidelium, domnum WALONEM, nobis karissimum abbatem cȩnobii Beatissimi confessoris Christi ARNULFI, attulisse in
l.6 presentia nostrȩ serenitatis quȩrelam quandam, rusticos scilicet suȩ atque nostrȩ villarum invicem graves contentiones exercere, eo quod cum sui villani villȩ Caminet
l.7 tenentes alodium Villare dictum quod etiam ad bannum ejusdem Caminet pertinet, ex antiqua consuetudine soliti sint solvere tres denarios ministris nostris, post natalem
l.8 Domini, in festo sancti STEPHANI, non pro quolibet debito censu sed pro theloneo mercati Numeniaci villȩ, quatinus preter quorumdam morem libere uterentur foro ejusdem
l.9 villȩ, nequiter ut conquesti sunt eis a nostris ipsis ministris compositum et objectum est, tres jamdictos nummos censum esse predicti alodii. Cumque in uno consensu
l.10 minime flecti possent mutua altercatione id renuente statuto die habendum decrevimus placitum, in quo a septem numero hominibus abbatis facto sacra-
l.11-mento ostensum probatumque est in presentia Gervoldi nostri atque ejusdem nostrȩ villȩ advocati nostrorumque fidelium, illos tres jamdictos nummos pro theloneo mercati non pro censu
l.12 alodii debere persolvi. Quo facto, licet nichil relictum sit in ambiguo, tamen, sȩpefatus abbas utpote alumpnus pacis pia intentione et boni operis executione
l.13 prospiciens futurȩ paci tradidit nostris pro ipsis tribus nummis apud Maurivillam unum capitaneum mansum, simul et pratum duarum falcium, quatinus ulterius nec
l.14 census ab alodio, nec theloneum a suis exigatur pro mercato. Quȩ omnia acta sunt per donationem nostrȩ manus, atque FOLMARI, comitis nostrȩ urbis, et GERVOLDI, jamdicti
l.15 advocati Numeniaci villȩ. Ergo quia dulce nomen est pax, et tranquilla libertas ut hȩc que gesta sunt rata inconvulsaque habeantur atque noticiȩ posterorum
l.16 conserventur, hortatu et petitu abbatis nostrorumque fidelium litteris jussimus mandari, atque anulo nostrȩ ȩcclesiȩ corroborari.
l.17 Actum Mettis publice, anno ab incarnatione Domini MoLXXmoVto, indictione duodecima, regnante Heinrico rege quarto, anno ordinationis nostrȩ tercio. Signum domni Adelberonis primicerii.
l.18 Signum Gervoldi archidiaconi. Signum Folmari comitis Mettensis. Signum item alterius Folmari comitis. Signum Gervoldi advocati. Signum Alberti. Signum Rainbaldi. Signum Burcardi judicis. Signum Johannis primi scabinii.
l.19 EGO TETFRIDUS CANCELLARIUS SCRIPSI ASTIPULANTIBUS IDONEIS SUPRADICTIS [sceau] TESTIBUS.

Notes

1

Bibliographie

Histoire de Metz, par les religieux bénédictins de la Congrégation de Saint-Vanne, 6 vol., Metz, 1775, t. 3, Pr, p. 97-98.

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 139, n° 106.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°339 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°339»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte339/. Date de mise à jour : 29/03/12.