Angers, AD Maine-et-Loire, H 3108 n° 2

<< < / > >>

Numéro3388

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1102(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche351   mm

Hauteur à droite350   mm

Largeur en haut124   mm

Largeur en bas135   mm

AuteurGeoffroi  de  SAINT-LEGER

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Mauvais administrateur, Giraud, abbé de Saint-Florent de Saumur, avait aliéné de nombreuses possessions de l'abbaye. Son quatrième successeur, Guillaume, arrache à leurs propriétaires l'église de Dénézé. L'un de ceux-ci, Geoffroi de Saint-Léger, renonce à toute revendication moyennant son agrégation à l'abbaye pour lui et sa famille.

Texte

l.1 Non ignoratur abbatem Giraldum male dedisse in plerisque
l.2 locis res Sancti Florentii Salmurensis sibi commissis. Quod ipse
l.3 tandem recognoscens et facti pȩnitens, res quidem male
l.4 datas restituere monasterio non potuit, sed ut Deo satis-
l.5-faceret, Jerosolimitanum iter arripuit, in quo et occisus
l.6 fuit. Nec ejus talia penitentia eos quibus res sancti contra jus
l.7 dederat correxit, sed male acceptas heredibus suis
l.8 pejus dimiserunt. Quas et illi tenuerunt usque ad tempus
l.9 Willelmi abbatis, qui quartus a Giraldo abbatiam Sancti Floren-
l.10-tii tenuit. Ille enim extorsit ab eis ecclesiam de Dane-
l.11-zii cum quibusdam rebus ad eandem pertinentibus, et sustinu-
l.12-it inde multas calumnias, sed calumniatores prout
l.13 potuit paulatim compescuit. Quorum unus Gofredus
l.14 scilicet de Sancto Ligerio hoc pacto remisit calumniam
l.15 suam, ut tam ipse quam parentes ejus et conjux et natus in
l.16 beneficium Sancti Florentii colligerentur. Quod et factum est.
l.17 Nam ipse venit in capitulum Sancti Florentii cum quodam
l.18 cognato suo nomine Gofredo, et perdonans ibidem
l.19 cum assensu illius omnia quȩ in Danezi clamabat,
l.20 susceptus est cum eodem a domno Guillelmo abbate, in benefi-
l.21-cium quod petebat. Suscepti sunt etiam pariter cum eis in idem
l.22 beneficium Guillelmus de Turre et Giraldus Carduus tes-
l.23-tes hujus perdonationis, cum quibus affuerunt quamplures
l.24 de hominibus Sancti Florentii, Bodinus videlicet prepositus,
l.25 et frater ejus Johannes, Benedictus cubicularius, Galterius cella-
l.26-rarius, Paganus mariscallus, Labertus vendarius, Aimericus
l.27 Bonus Homo, Guitto Colet, Aimericus Fantini, Dulci-
l.28-culus, Russellus, Johannes de Furneli, Rainaldus de Sancto
l.29 Lamberto. Quibus etiam presentibus promisit predictus Gosfredus
l.30 quod hanc perdonationem faceret concedere uxorem suam, sed
l.31 et filium suum quando loqui posset. Tunc enim infans
l.32 annotinus erat. Et domnus abbas concessit utrique
l.33 beneficium sibi commissȩ congregationis, et
l.34 animabus patris et matris Gosfredi. Et uxor
l.35 quidem illius perdonationi ejus ipso presente libenter assensit sub
l.36 testimonio Gilonis et Goffredi monachorum, Garini quoque
l.37 Bersardi et Vaslini fabri famulorum.

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), MABILLE (Emile), Chroniques des églises d'Anjou : recueillies et publiées pour la Société de l'histoire de France, Paris, 1869, p. 268, n° 2.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3388 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3388»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3388/. Date de mise à jour : 29/03/12.