Angers, AD Maine-et-Loire, H 3107 n° 5

<< < / > >>

Numéro3385

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date18/01/1092(fiabilité :texte)

LieuSaumur(lat :in plenario capitulo)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche404   mm

Hauteur à droite391   mm

Largeur en haut113   mm

Largeur en bas241   mm

AuteurGuillaume Mainier

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Les moines de Saint-Florent font connaître le dernier accord passé par eux avec Guillaume Mainier à propos de l'église Saint-Jean de Dénezé qu'ils lui avaient achetée ainsi que la dîme de la paroisse.

Texte

l.1 Notam facere volumus successoribus nostris, nos monachi Sancti FLORENTII, concordiam quam cum Willelmo
l.2 Mainerii ultimam fecimus. Cum enim redemissemus ab eo XXXta libras denariorum ecclesiam Sancti Johannis
l.3 de Daneziaco, et rochas de Salgroi, et decimam parochie illius, sicut ea a Tetbaldo Florentini
l.4 acceperat, quando filiam ejus uxorem duxit, ipsi quoque Tetbaldo XXXta libras denariorum pro hoc ipso
l.5 dedissemus, filiis et filiabus ejus in id ipsum consentientibus, Willelmus utpote homo secularis et
l.6 cupidus, quod factum fuerat cassare contendens, et quȩ Sancti Florentii cum jure antiquo, tum etiam
l.7 moderna redemptione esse debebant, in jus suum traducere affectans, commenticiis occasionibus
l.8 nos multociens inquietavit, calumniando quȩ ab eo nos redemisse jamdictum est, res nostras
l.9 diripiendo, nos injuste erga se agere proclamando. Cujus econtra cum nos etiam machinamentis
l.10 pro posse nostro obviaremus, ad comitem scilicet et episcopum, reliquosve terrȩ principes, clamorem
l.11 de eo faciendo, de injuriis ab eo nobis illatis quibuscumque poteramus conquerendo, temporis
l.12 quidem et laboris non parum consumpsimus, tantam vero controversiam finire nequivimus. Tandem vero,
l.13 consilio et hortatu amicorum nostrorum, malentes amplius de nostro dare, quam sine fine litigare, ipsi
l.14 et uxori ejus sed et eorum liberis, tam maribus quam feminis, de habere sancti quantum inter nos convenit
l.15 dedimus, sicque et uxor ejus Juliana [duoque] filii primogeniti in capitulum venerunt,
l.16 et coram testibus qui inferius scripti sunt, ecclesiam Sancti Johannis et burgum de Salgroi cum rochis, decimam quoque
l.17 parochiȩ concesserunt nobis, consuetudinemque manducandi quam in curte Sancti Georgii per consuetudinem
l.18 exigebant, remiserunt, et calumniam stagni et prati de Passavant dimiserunt. Hujus autem conventionis
l.19 seu concessionis, quando primum apud castrum de Passavant est denominata, et ut fieret con-
l.20-stituta, sunt testes, Seibrannus de Passavant, Berlaius filius ejus, Guillelmus et Berlaius fratres ejus,
l.21 Rotbertus Guiton, Goffredus Balcians, Gofredus de Campis, Mainardus dapifer, Petrus forestarius, Guithiardus
l.22 de Campis, Tetbaldus filius Ainulfi, Frotgerius. Quantitas autem pecuniȩ quam ipsi Guillelmo cum
l.23 uxore et liberis ejus dando expendimus, hȩc est. Primo sciphum ejus argenteum quem pro quodam forfacto in
l.24 vadium habebamus, ei reddidimus, decem insuper libras denariorum uxori ejus Juliane, X solidos filiis eorum primogenitis,
l.25 Mainerio XXti solidos, Aimerico Ebraldo XXti solidos, Tetbaldo XII denarios, Gaufrido XII denarios, Guillelmo XII denarios, filiabus
l.26 primogenitis X solidos. Quarum uni Reinildi scilicet uxori Gofredi Popini V dati sunt, alteri quia procul aberat,
l.27 manens cum viro suo inter Sartam et Meduanam, non quidem quando et aliis dati sunt Vque sed ut darentur pacti,
l.28 Asceline XII denarios, Adelaidi XII denarios, Girberge XII denarios, Hersendi XII denarios, apud Doadum presente Arnulfo, Dionisiȩ XIIcim
l.29 in domo Goini prepositi. Lambertus monachus reddidit his duabus denarios, et hii viderunt, Sicbertus presbiter, Constantius
l.30 Arnulfus, Willelmus Tirels, Rainaldus canonicus, Odo, Willelmus caballarius, Willelmus Bigot. Et duobus primogenitis
l.31 reddidit Lambertus solidos XL. Et quando in capitulum venit Willelmus, hii qui subscripti sunt viderunt et audierunt
l.32 quomodo concessionem hanc fecit.
l.33 Signum [croix] Willelmi Mainerii. Signum [croix] Juliane uxoris ejus. Signum [croix] Mainerii filii ejus. Signum [croix] Aimerici Ebraldi filii ejus. S. [croix] Reinildis dis filie ejus.
l.34 TESTES HUJUS DIMISSIONIS ET CONCORDIAE, SUNT INFRASCRIPTI. [colonne1] Hubertus, Albericus, Girardus, Landricus, hii milites ipsius. Preter hos, [colonne2] Guillelmus archipresbiter, Girardus canonicus de Doado, Gosfredus refectorarius Sancti Mauricii, Mauricius Rotunnardus, Isembertus Galdicus, Rainaldus armiger ejus, [colonne3] Bodinus prepositus, Giraldus Mathio, Rotbertus Bodetus, Aimericus frater ejus, Passerellus, Rainaldus forestarius, [Ru]giolus, Garinus filius Godelini, Gosbertus Guitacol, Seibrannus, Archembaldus, [Ga]lterius coccus, [Johan]n[e]s filius Archembaldi, Herbertus Fruschiagalt, Richardus de Verria, Dulciculus, Simon Barjonas, Guillelmus Bicrus, Hugo et Guito, filii Girardi. [colonne4] Goffredus Popinus concessit.
l.35 Actum in plenario capitulo, anno ab incarnatione Domini MXCIIo, indictione XV,
l.36 XV kalendas februarii, die dominico.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3385 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3385»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3385/. Date de mise à jour : 29/03/12.