Angers, AD Maine-et-Loire, H 3107 n° 3
Numéro3383
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date13/12/1087(fiabilité :texte)
LieuDoué-la-Fontaine(lat :apud Doadum castrum)
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche387 mm
Hauteur à droite383 mm
Largeur en haut151 mm
Largeur en bas160 mm
AuteurGirard Belin, chevalier de DOUE-LA FONTAINE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 Martini, quando monachus Sancti Florentii est factus, et filium
l.3 suum Gaufridum puerum, Deo in monasterio obtulit, alodum suum
l.4 de Fossa Rascheri eidem sancto, et ejus monachis habendum in
l.5 perpetuum contulit, idque nepotem suum Willelmum, cognomento
l.6 Rufen, concedere in capitulo fecit. Possederunt ergo monachi
l.7 quiete et absque molestia alodum, quandiu duo illi vixerunt.
l.8 Cum autem uterque Guiziardus scilicet et Willelmus, vita deces-
l.9-sissent, quidam miles de Doado, dictus Girardus, cognomento
l.10 Belinus, uxore ducta filia Guillelmi, ductus in spem habendi alo-
l.11-di, quem monachos habere dolebat, calumpniatus est eum mona-
l.12-chis, nec eos pacem, nec quietem habere permisit, calumniando,
l.13 minando, res eorum invadendo, quousque coram comi-
l.14-te Fulcone, et episcopo Andecavensi Gaufrido multisquȩ
l.15 aliis magne estimationis viris, apud Psalmurum rei hujus
l.16 gratia congregatis, hii, et ille, monachi scilicet, et
l.17 Girardus, de alodo predicto disceptaturi, convenerunt.
l.18 Cum igitur placito inito pro parte quique sua satage-
l.19-rent, Girardus intulit, dicens, se legitimum testem
l.20 productucturum, qui audisse se assereret, quod Wil-
l.21-lelmus alodum illum monachis, nisi in vita tantum
l.22 sua, minime concessisset. Tum comes hoc audiens,
l.23 judicavit, quia si testis hoc probaret, jure alodum Girar-
l.24-dus haberet. Postulatus ergo, testem producere non
l.25 potuit, quia nullus erat qui hoc testari veraci-
l.26-ter posset. Tandem deficiente teste, videns se im-
l.27-petrare non posse quod voluerat, mandavit monach-
l.28-is, ut de suo ei competenter darent, ac sic eis calumnia di-
l.29-missa alodum eis concederet, et deinceps requiescere sineret. Qui
l.30 pacem optantes, XL ei solidos de suo dederunt. Ille autem et alodum
l.31 eis dimisit, et per fidem spopondit, se jam amplius non facturum
l.32 de eo calumpniam, et si quis faceret, vellet, eos fideliter adjuturum.
l.33 Uxori etiam suȩ XII denarios uxorisque sorori totidem, Samuel prior
l.34 dedit, sicque utraque alodum monachis libentissime con-
l.35-cessit. [croix] Acta est concordia hȩc et concessio, apud
l.36 Doadum castrum, anno ab incarnatione Domini MLXXXVII, idus decembris, coram Gildui-
l.37-no ejusdem castri domino, et Grȩcia uxore ejus. Testes sunt, Willelmus Mainerii, Gosbertus de Porta,
l.38 Aimericus miles Laurentii, Eblo, filius Laurentii, Cadilo, Fatoth, Seibrannus de Monte Rebelli,
l.39 Vaslotus de Balneolis, Guanencus burgensis, Benedictus famulus prioris, Aimericus Diablels,
l.40 Samuel prior, Fulco elemosinarius monachi [croix].
Bibliographie
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 219-220, n° 352.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3383 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3383»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3383/. Date de mise à jour : 29/03/12.