Metz, AD Moselle, H 6

<< < / > >>

Numéro338

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date1074(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche220   mm

Largeur en bas480   mm

AuteurHermann, évêque  de  METZ

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-ARNOUL  de  METZ

Regeste

Hermann, évêque de Metz, accorde un droit de foire à Walon, abbé de Saint-Arnoul de Metz.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, HERIMANNUS, SANCTȨ METTENSIS ȨCCLESIȨ PRESUL, cunctis tam presentibus quam futuris fidelibus misericordias Domini in eternum cantare. Quia beati-
l.2-tudo sanctorum constat et de munere gratiȩ et de retributione justiciȩ, innitendum est unicuique fidelium omnimoda sollicitudine, qualiter in spe atque actione utriusque pertingere possit ad gaudia perennis vitȩ.
l.3 Et quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, idcirco modis omnibus est bene agendum secundum quod scriptum est, quodcumque potest manus tua facere instanter operare. Nos ergo hȩc atque his similia in sanctorum patrum
l.4 sententiis approbantes, tociusque veritatis firmitate subnixa ratione apertissima perpendentes, postquam actore Deo promoti sumus in hujus sanctȩ Mettensis sedis pontifitio, cum nostrȩ mentis interiori discus-
l.5-sione, tum religiosorum pia collocutione cepimus solliticius reminisci salutis nostrȩ anime. Cumque ad hoc bene profutura occurrisset Domini sententia qua dicitur: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis,
l.6 supervenit nobis cunctis carissimus et carissimis preferendus venerabilis Walo, abbas cenobii Sancti ARNULFI. Cumque ut fit inter nos de multis sermo esset ortus, conquestus est quod ab improbis hominibus multa pate-
l.7-retur dispendia predictus locus, addens annale mercatum quorumdam factione inpresentiarum male sublatum temporibus nostri predecessoris sanctȩ memoriȩ Adelberonis jam quadriennio habitum in dedicatione ipsius
l.8 ecclesiȩ. Unde nos cupientes protendere opus misericordiȩ in salutem animȩ nostrȩ atque in commodum ȩcclesiȩ, precibus ipsius abbatis necnon religiose feminȩ inibi reclusȩ domne Hodiernȩ omniumque fratrum, atque unanimi consensu nostrorum
l.9 fidelium, restituimus et reddidimus ipsum forum in sollempnitate ipsius dedicationis perpetualiter habendum. Ut igitur secundum pii operis effectum consequamur a Deo integre retributionis donum, quicquid nostri juris in ipso
l.10 foro constare didicimus jus nobis retinentes totum abbati ejusdemque loci monachis in subsidio suorum usuum perpetualiter ut dictum est contulimus, datis decem solidis inter primicerium thesaurariumque atque canonicos Sancti
l.11 Stephani et advocatum civitatis, qui advocatus seorsum accipit iterum decem solidos necnon datis tribus decanis novem solidis singulis videlicet ternis solidis atque scabinioni tribus solidis qui insimul faciunt XXXIIos
l.12 solidos, preter quos omnino nulli sit ulla vel requirendi vel habendi pessima presumptio. Obsecramus tandem cunctos post nos venturos pontifices per omnes Domini miserationes et per auctoritatem XII apostolorum presertim sancti
l.13 Johannis dilectissimi Domini, cujus in prefato monasterio dens habetur et veneratur, ut confirmatum est inibi auctoritate beati NONI LEONIS PAPE, et per amorem omnium sanctorum necnon et obtestamur per nostram quam a Deo
l.14 accepimus potestatem, ut neque a se neque a quolibet irritum fieri permittant istud opus misericordiȩ, quod scripto presenti confirmamus specieque nostrȩ imaginis insignimus atque nominibus nostrorum fidelium munimus.
l.15 HERIMANNUS, GRATIA DEI PRESUL METTENSIS.

Notes

1

Bibliographie

MEURISSE, Histoire des évesques de Metz, Metz, 1634, p. 369-371.

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 139, n° 105.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°338 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°338»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte338/. Date de mise à jour : 29/03/12.