Metz, AD Moselle, G 1599 n° 1

<< < / > >>

Numéro336

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date1072(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche520   mm

Largeur en bas440   mm

AuteurAdalbéron III, évêque  de  METZ

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-SAUVEUR  de  METZ

Regeste

Adalbéron III, évêque de Metz, après avoir fondé le chapitre de Saint-Sauveur, détermine les obligations réciproques de ce dernier et du chapitre Saint-Etienne.

Fac-similé

Texte

l.1 ADALBERO, DEI FAVENTE GRATIA METENSIS ȨCCLESIȨ EPISCOPUS, OMNIBUS TAM IN ȨCCLESIA BEATI STEPHANI QUAM IN ȨCCLESIA SANCTI SALVATORIS CANONICIS, IN PERPETUUM.
l.2 Licet ecclesiȩ Dei quas ipse sui sanguinis effusione redemit atque consecravit per universum mundum videantur esse divise et disperse, tamen una in sanctitate, una in
l.3 religione, una in vinculo caritatis et dilectionis debent esse, quia ipse vocat eam in canticis canticorum sponsam suam dicens: Una est columba mea, per-
l.4-fecta mea, una est matris suȩ, electa genitricis suȩ. Et quoniam a domino nostro salvatore Jhesu Christo hujus sacrosanctȩ ȩcclesiȩ minister sum constitutus, oportet me
l.5 talentum ab ipso commissum non in sudario ligare, sed ad lucrum dare, ut cum in novissimo magni judicii die a me petierit, cum lucro valeam sibi
l.6 representare, ejusque beatam vocem audire: Euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium
l.7 Domini tui. Ego igitur quia de promissione Domini nullatenus diffido, sed in misericordia ejus plurimum confido, in honore ipsius salvatoris monasterium
l.8 edificavi, et canonicos qui Deo inibi sub regula canonica perpetuis temporibus militarent attitulavi. Devotione etiam summa instituens et sub
l.9 observatione obedientiȩ vobis vestrisque successoribus precipiens, ut vester conventus tam Sancti Stephani quam Sancti Salvatoris sit unus, ejusdemque
l.10 regulȩ et libertatis. Si quando vero necessitas exigerit, vos canonici de Sancto Salvatore ad altare beati Stephani divina officia celebretis, et vos
l.11 fratres Sancti Stephani ad altare sancti Salvatoris hoc idem faciatis. Similiter diaconi et subdiaconi in suo offitio faciant. De cetero in ecclesiarum stationibus
l.12 vos canonici de Sancto Stephano duos de fratribus Sancti Salvatoris habeatis, et ad stationes congregationum si voluerint sint omnes ad missam, et vobiscum
l.13 karitative reficiantur. Capitulum vestrum si opus fuerit sit commune precipue in prima et completorio. Signo pulsante in ȩcclesia Sancti Salvatoris
l.14 pro defuncto fratre, circator, vel edomedarius vester cum quibusdam fratribus veniant ad Sanctum Salvatorem et commendant animam fratris, et campanȩ
l.15 utriusque vestrȩ ȩcclesiȩ pro defuncto simul pulsentur, et per totam diem donec exequiȩ celebrentur, unanimes sitis in ejus sepultura. Hoc idem faciatis
l.16 fratres Sancti Salvatoris versa vice fratribus Sancti Stephani, in serviciis episcoporum semper fratres Sancti Salvatoris sint vobiscum, et a redemptione servitiorum nullatenus
l.17 separentur. Hanc siquidem institutionem, Spiritus Sancti cooperante gratia, ordinatam et formatam, nostra auctoritate vobis vestrisque successoribus amodo et
l.18 usque in sempiternum precipimus tenendam. Et ne aliquis hanc violare presumat, modis omnibus prohibemus, et sub anathematis vinculo jubemus.
l.19 [sceau].

Bibliographie

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 13, Pr, col. 399, n° 29.

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 136, n° 85.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°336 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°336»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte336/. Date de mise à jour : 29/03/12.