Angers, AD Maine-et-Loire, H 1840 n° 12
Numéro3336
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1080(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche357 mm
Hauteur à droite373 mm
Largeur en haut123 mm
Largeur en bas115 mm
AuteurHaimo Dorel
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 a Haimone Dorel ad furnum sibi faciendum aream
l.3 quandam quam ille Salmuri habebat, donavit eis
l.4 comes Goffredus Barbatus omnes omnino consuetudines
l.5 quas ipse in eadem area habebat, excepto solum hoc
l.6 quod si quis ex illo furnili super fenestra foras aperientem
l.7 aliquod venderet, super eam serviens comitis sicut per alias
l.8 castri tabernas consuete acciperet. Quod si fenestra furnilis intro
l.9 [aperi]ret, nichil penitus inibi acciperet. Emerunt autem canonici
l.10 predictam furni aream a predicto venditore IIIIor libris denario-
l.11-rum, eo quidem pacto ut jamdicti Haimonis filium cum ad eta-
l.12-tem idoneam, puer enim adhuc erat, perveniret, si ȩcclesiastico
l.13 dignus esset officio, ecclesiȩ suȩ facerent canonicum. Cum
l.14 vero puer crevisset, nec ecclesiastico dignus, utpote illitteratus esset,
l.15 officio, voluit tamen predictus Haimo, ut talem filium suum, predicti
l.16 canonici suum facerent canonicum, dicens, absque omni conditio-
l.17-ne eos sibi cum eis supradictum furnile venderet, istud pepigisse.
l.18 Quod canonici nullatenus concedebant, nisi cum predicta con-
l.19-ditione. Accidit interea ut monachi Sancti Florentii Salmu-
l.20-rensem ecclesiam cum cunctis canonicalibus ad eam pertinentibus et predicta
l.21 furni area, sicut prius canonici habuerant rehaberent. Unde
l.22 et predictus Haimo, sicut prius canonicos, cȩpit item incausari et
l.23 monachos. Et ut plura paucis concludam, tandem sumpto
l.24 inter predictum Haimonem et monachos ex predicta pueri cano-
l.25-nicandi conditione duello, atque terminato, cum monachi
l.26 suos nullatenus pro pecunia jurare vel pugnare voluissent,
l.27 predicto venditori VI libras denariorum dederunt, et sic eo cum
l.28 conjuge, cum liberis, cum ipso de quo agebatur filio, furnile
l.29 gratanter et abinde immuniter concedente, lites prorsus finierunt.
l.30 Quam pecuniam ille cum suis omnibus supradictis accipiens, et cum
l.31 eisdem monasterii benefactum iniens, sepedictum furnile
l.32 monachis in eorum frequenti capitulo concessit ut diximus,
l.33 adhibitis laicorum quam pluribus, quos hic subnotare
l.34 curavimus, Bodino preposito, Johanne fratre ipsius, Ainulfo pi-
l.35-stori, Gosfredo Bastardo.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3336 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3336»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3336/. Date de mise à jour : 29/03/12.