Angers, AD Maine-et-Loire, H 360 fol. 5

<< < / > >>

Numéro3311

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date25/05/1115(fiabilité :édition)

LieuBénévent(lat :Beneventi)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau Bulle

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche418   mm

Hauteur à droite413   mm

Largeur en haut250   mm

Largeur en bas250   mm

AuteurPape Pascal II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Bulle par laquelle, malgré la réclamation de Geoffroi, abbé de la Trinité de Vendôme, le pape Pascal II maintient la sentence d'Urbain II qui avait attribué à Saint-Aubin la possession de Saint-Jean-sur-Loire.

Texte

l.1 PASCHALIS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, dilecto filio ARCIMBALDO, abbati monasterii Sancti ALBINI, quod apud
l.2 Andegavim situm est, salutem et apostolicam benedictionem. Ex predecessoris nostri sanctȩ memoriȩ URBANI secundi
l.3 papȩ litteris intelleximus, quod ante conspectum ejus, a monachis Sancti ALBINI adversus Vindocinenses questio
l.4 facta fuerit, super Sancti Clementis aecclesia Credonensi. Tunc ex beneplacito ejusdem pontificis deliberatum
l.5 fuit, ut Vindocinenses fratres pro recompensatione supradictȩ aecclesiȩ, aliam Sancti Albini monachis aecclesiam
l.6 traderent. Unde factum est, ut Vindocinenses eisdem monachis aecclesiam Sancti Johannis super Ligerim darent.
l.7 Quod utriusque congregationis favore consensuque firmatum est. Nostro autem tempore Josfridus Vindocinensis abbas,
l.8 super eadem aecclesia Sancti Johannis Arcimbaldum Sancti Albini abbatem sollicitare studuit. Unde nos ab eo efflagitati,
l.9 Arcimbaldum ipsum nostris ad causam litteris evocavimus. Ceterum post terminum a nobis statutum, cum ipsi alio sibi tempore
l.10 secundum vel tertium terminum statuissent, sicut nobis eorum litteris significatum est, Arcimbaldo semper ad profectionem
l.11 parato, sicut ex ejus legatione percepimus, Vindocinensis abbas non solum non venit, sed nec excusationes ratio-
l.12-nabiles allegavit. Nos igitur simulationes et dissimulationes hujusmodi perpendentes, juxta postulationem venera-
l.13-bilis fratris nostri Rainaldi Andegavensis episcopi, quieti vestrȩ in posterum super hoc negotio duximus providendum. Presentis
l.14 igitur decreti pagina convenientiam illam quȩ per supradicti predecessoris nostri deliberationem constituta est, firmam
l.15 perpetuo permanere decernimus, omnimodis prohibentes ne super illa Sancti Johannis aecclesia ulterius Sancti Albini monasterium
l.16 Vindocinensis abbas inquietare presumat. Quod si presumpserit, inquietatio ipsa vires nullas obtineat.
l.17 Ego Paschalis catholicȩ ecclesiȩ episcopus [subscripsi].
l.18 Data Beneventi, per manum Johannis diaconi bibliothecarii, VIII KALENDAS JUNII, indictione VIIIa, incarnationis dominicȩ anno MoCXVo.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, n° 134.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3311 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3311»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3311/. Date de mise à jour : 29/03/12.