Angers, AD Maine-et-Loire, H 360 fol. 4
Numéro3310
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date24/11/1092(fiabilité :édition)
LieuTarente(lat :Tarenti)
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche392 mm
Hauteur à droite395 mm
Largeur en haut250 mm
Largeur en bas254 mm
AuteurPape Urbain II
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBIN d'ANGERS
Regeste
Texte
l.2 benedictionem. Anno dominicȩ incarnationis millesimo nonagesimo IIIo, pontificatus nostri Vo, indictione prima, cum essemus in provincia Calabriȩ, apud
l.3 monasterium Sanctȩ Mariȩ quod dicitur de Matina, monachi Sancti Albini, Girardus prior, Milo, et Stephanus adversus monachos Sancte Trinitatis
l.4 de Vindocino, Fromundum priorem, Ingelbaldum ostiarium qui presentes aderant, conquesti sunt, quod Vindocinenses fratres ecclesiam Sancti Clementis
l.5 Credonensis, quȩ a monachis Sancti Albini juste secundum illorum temporum consuetudinem adquisita, ac per triginta annos quiete et sine interruptione
l.6 possessa, violenter ablatam injuste detinerent. Qui cum suis instrumentis et rationibus causam suam defendere niterentur, primo die proclama-
l.7-tionis res diu et multum ventilata nullo potuit fine terminari. Secunda vero die similiter multum discussa ad nullum tamen est finem
l.8 deducta. Die autem tercia, duodecimo scilicet kalendas decembris, residentibus nobis in Anglone civitate Apuliȩ, presentibus religiosis et venerabilibus tam episcopis
l.9 quam sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ cardinalibus sive diaconibus, astantibus etiam nobilibus Romanis, et comitibus Apuliȩ gloriosissimis Boamonte
l.10 et Guilielmo, re iterum diu et multum inquisita, tandem inspirante Deo lucidius eluxit in quam potius partem justicia declinaret. Cum
l.11 enim utraque pars suis nobis allegationibus obviarent, et hinc pactionem abbatum, confirmationem pontificum, Romanȩ ecclesiȩ legatorum, illinc
l.12 vero legitimum introitum et canonicam triginta annorum possessionem nobis opponerent, nos qui omnium fidelium causas equa lance pensare
l.13 debemus utriusque utilitati providentes, ipsam litem concordiȩ convenientis equitate decidere maluimus. Omnes igitur qui nobiscum
l.14 aderant hanc sententiam collaudantes, consentientibus predictis utriusque cenobii fratribus, et in manus nostras fidem pollicendo fir-
l.15-mantibus, concordia et pax inter eos hoc modo posita est, ut scilicet Vindocinenses monachi de his tribus ecclesiis aut ecclesiam Maniti-
l.16-lium, vel Sancti Saturnini, sive Sancti Johannis super Ligerim unam, quam congregatio tota Sanctȩ Trinitatis elegerit, cum omnibus quȩ ad eandem ecclesiam
l.17 tam mobilibus quam immobilibus interius exteriusque ad presens pertinent, infra dies triginta postquam domum redierint, monasterio Sancti
l.18 Albini in perpetuum tradant. Fratres itaque Sancti Albini omnem litem omnemque calumniam ex causa hac in manus nostras et Vindocinensium
l.19 fratrum refutaverunt. Vindocinenses vero unam supradictarum ecclesiarum in manus nostras reddiderunt, et per nos eosdem monachos investierunt.
l.20 Presenti igitur auctoritate fraternitatem vestram admonemus et precipimus, ut hoc pactum a nobis intentione pacis et quietis dispositum et statutum,
l.21 omni tempore deinceps ratum et inconvulsum teneatis et observetis. Quecumque autem pars hanc nostrȩ decisionis sententiam non susceperit, vel
l.22 vel transgredi presumpserit, tam canonum severitati subjaceat quam legitime compositionis penam, id est auri centum
l.23 librarum, sustineat, et a causa penitus cadat. Data Tarenti, VIII kalendas decembris.
Bibliographie
BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p. 223-225, n° 787.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3310 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3310»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3310/. Date de mise à jour : 29/03/12.