Metz, AD Moselle, H 1433 n° 1
Numéro331
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date1056(fiabilité :texte)
LieuMetz(lat :Mettis publice)
DiocèseMetz
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche480 mm
Largeur en bas280 mm
AuteurAdalbéron III, évêque de METZ
BénéficiaireAbbaye de SAINT-SYMPHORIEN de METZ
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ego Adelbero, sanctȩ Mettensis ecclesiȩ Dei gratia humilis episcopus, omnibus successoribus meis episcopis,
l.3 aliisque ȩcclesiarum Dei rectoribus, sed et omnibus fidelibus cristianis tam presentibus quam posteris, salutem.
l.4 Notum esse volumus, quia vir laudabilis vitȩ domnus Richerus quem ȩcclesiȩ Beati martyris Symphoriani Deo
l.5 disponente abbatem constituimus, cum in ȩcclesiis divinisque serviciis innovandis ampliandisque nostrum sciret propositum,
l.6 a nostra humilitate expetiit, ut ȩcclesiam Beati Johannis in villa cui vocabulum ȩquiniacum, olim quidem dirutam et Dei
l.7 servicio destitutam ita ȩcclesiȩ Beati Symphoriani contraderem, ut sibi eam reedificare et Dei servitium ibidem innova-
l.8-re, monachosque inibi ad serviendum Deo liceret congregare. Nos autem super hujuscemodi peticione fidelium nostrorum
l.9 tam clericorum quam et laicorum liberalium nostrorum consilio habito, religioso abbati satisfacere ejusque peticioni assensum prebe-
l.10-re decrevimus, sperantes nos apud ȩquissimum judicem premium habituros, si et ȩcclesiȩ Beati Simphoriani utile aliquid conferre
l.11 et divinum officium in quibus non erat locis possemus innovare. Prefato igitur abbati necnon et beato sepedicto martyri concessimus ȩcclesiam
l.12 in villa ȩquiniaco, ut et ibidem monachi habitent qui pro nostris excessibus Deum exorent, ipsamque ȩcclesiam cum tota sua
l.13 integritate deinceps possideant, et presbiterum pro eis vicarium, personam scilicet idoneam ad parrochiȩ ejusdem regimen provi-
l.14-deant. Ut ergo hoc nostrȩ humilitatis statutum integrum inconvulsumque permaneat, Mettis illud in plena sinodo recita-
l.15-ri, nostra auctoritate firmari, et sigillo nostri nominis fecimus insigniri. Actum Mettis publice, anno incarnati Verbi
l.16 MLVI, indictione X, regnante Heinrico rege, anno regni ejus II, favente Folmaro comite omnique nostri
l.17 palatii senatu, signantibus subscriptis testibus. Signum Adelberonis, episcopi, qui hoc cirographum fieri jussit.
l.18 Signum Richeri, abbatis, qui ut fieret expetiit. Signum Alberti primicerii. Signum Folmari archidiaconi. Signum Johannis
l.19 thesaurarii. Signum Gervoldi archicapellani. Signum Folmari comitis. Signum Roffridi. Signum Maffridi. Signum Odilonis.
l.20 Signum Sigiberti. Signum Teoderici. Signum Wazelini judicis. Signum Amulberti scabinionis. Signum Hugonis.
l.21 EGO Blidulfus decanus et cancellarius recognovi [sceau].
Notes
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 13, Pr, col. 399-400, n° 30.
STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 137, n° 92.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°331 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°331»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte331/. Date de mise à jour : 29/03/12.