Angers, AD Maine-et-Loire, H 360 fol. 3
Numéro3309
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1072(fiabilité :édition)
LieuChartres(lat :in capitulo Carnotensis ?cclesi?)
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche370 mm
Hauteur à droite350 mm
Largeur en haut338 mm
Largeur en bas340 mm
AuteurAbbaye de SAINTE-TRINITE de VENDOME
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBIN d'ANGERS
Regeste
Texte
l.2 Vindocino, atque Otbrannus Sancti Albini Andegavensis abba, Carnotum pariter venerunt ante presentiam cardinalis
l.3 Romani, domni videlicet Geraldi Ostiensis episcopi, ut ibi juste terminaretur contentio quam inter se diu habuerant
l.4 de ȩcclesia Credonensi Sancti Clementis, quam uterque ad suum monasterium jure pertinere, conabatur astruere. Quȩ dissensio
l.5 cum nec ibi finiri potuisset, prefatum cardinalem pro eadem causa Parisius secuti sunt, ut saltem in concilio quod ibi
l.6 determinatum erat, finem consequeretur predicta contentio. Sed cum nichilomagis ibi promovissent, Carnotum pariter
l.7 cum domno Arraldo ipsius sedis episcopo redeuntes, ipso mediatore ad hanc concordiam de predicta causa tandem venerunt,
l.8 ut Otbrannus abba Sancti Albini Andegavensis ducentas libras denariorum Andegavensium terminis constitutis ab
l.9 Orrico Sanctȩ Trinitatis abbate reciperet, pro dimittenda calunnia quam habebat in ȩcclesia Credonensi Sancti Clementis.
l.10 Factum est autem hoc ex consensu omnium quos secum habebant tam laicorum quam monachorum, eo tamen tenore, ut si infra
l.11 terminos constitutos pecuniȩ persolvendȩ abbatum alteruter decideret, ȩcclesia tamen Vindocinensis Sanctȩ Trinitatis
l.12 predictam pecuniam persolveret ȩcclesiȩ Sancti Albini Andegavensis, ea tamen conditionis lege, ut predictus abbas Otbrannus
l.13 hoc ipsum in capitulo Sancti Albini ex assensu fratrum omnium ac totius familiȩ ratum faceret. Quod ut firmum et
l.14 inconvulsum maneret, litterarum memoriȩ tradi voluerunt, et in capitulo Carnotensis ȩcclesiȩ,
l.15 nequando lis sopita revivisceret, unanimiter confirmaverunt. [colonne1] S. Adraldi episcopi Carnotensis ȩcclesiȩ. S. INGELRANNI DECANI. S. Arnulfi cantoris. S. Adelardi subdecani. S. Hildegarii archidiaconi. S. Rotberti archidiaconi. S. Gauslini canonici. S. Fulcherii filii Girardi. S. Odonis succentoris. S. Herberti presbiteri. S. Ascelini presbiteri. S. Bernerii presbiteri. S. Haldrici presbiteri. S. Radulfi diaconi. S. Osberti presbiteri. S. Sanzoni diaconi. [colonne2] S. Otbranni abbatis Sancti Albini. S. Gausfridi monachi. S. Fulcradi monachi. S. Girardi monachi. S. Achardi monachi. S. Gausberti monachi. [colonne3] Hii ex familia Sancti Albini. S. Hildonis famuli. S. Frotmundi famuli. S. Johannis famuli. S. Ademari famuli. S. Johannis famuli. S. Hilarii famuli. S. Gausfridi famuli. S. Hilarii famuli. S. Guillelmi presbiteri. S. Gausfridi decani. [colonne4] S. Orrici abbatis Sanctȩ Trinitatis. S. Vitalis monachi. S. Hilarii monachi. S. Frotmundi monachi. [colonne5] Hii ex familia Sanctȩ Trinitatis. S. Fulberti famuli thelonearii. S. Savarici famuli. S. Fulcherii famuli. S. David famuli. S. Johannis famuli. S. Harduini famuli. S. Rainfredi famuli. S. Beringerii decani. S. Ermenrici presbiteri.
l.16 ANNO AB INCARNATIONE DOMINI MLXXII.
l.17 In ipsa sinodo fecerunt primo monachi Sancti Sergii vel monachus Adelardus
l.18 clamorem de Campiniaco adversus abbatem Sancti Albini. CYROGRAPHUM.
Bibliographie
BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p. 211-214, n° 721.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3309 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3309»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3309/. Date de mise à jour : 29/03/12.