Metz, AD Moselle, G 439 n° 5
Numéro329
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date27/02/1056(fiabilité :édition)
LieuCoblence(lat :Confluenti?)
DiocèseMetz
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche590 mm
Largeur en bas480 mm
AuteurEmpereur Henri III
BénéficiaireChapitre cathédral de METZ
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 futuris quam presentibus, quia ADELBERO, venerabilis Metensium presul, nostram clementiam adiit, postulans ut filiis suis canonicis Sancti STEPHANI et Sancti PAULI, privilegium quod illis antecessores sui de rebus sancti PAULI et de libertate
l.3 eorum statuerunt, et ipse renovaverat, nos imperiali auctoritate confirmaremus. Cujus justȩ peticioni condescendentes, ob interventum dilectȩ conjugis nostrȩ imperatricis AGNETIS, necnon filii nostri HEINRICI quarti regis, predictis canonicis
l.4 concedimus, et confirmamus, videlicet ut electionem primicerii faciant, sive decani, cantoris, librarii, atque custodis ȩcclesiȩ Sancti STEPHANI, ut circas et vigilias non faciant propter perpetuas ȩcclesiȩ observantias, nisi
l.5 in obsidione civitatis, ut ab exigendis, et ab accommodandis ad itinera episcoporum caballis, omnino liberi sint, ut in propriis mansionibus eorum nulla transeuntium, aut supervenientium nec in ipso adventu regio absque ipsorum
l.6 voluntate habeantur hospicia, nec ulla potestas pro aliquo facto in eas violenter intrare presumat, ut in quocumque banno canonici vineas habeant, sine licentia vindemient, quia omnes pariter a monasterio, et nisi
l.7 per licentiam egredi non debent, ideoque bannos ut alii observare non possunt, ut neque famuli fratrum infra claustrum servientes, neque prebendarii singulorum pro ullo facto bannum ad civitatem emendent, sed si forte aliquid
l.8 tale commiserint, ipsimet domino episcopo de suis hominibus justiciam faciant, ut defunctis fratribus episcopi res suas diripere non debeant, etiam si aliquod ministerium episcopi habuerint, sed omnia sua illis libere disponere
l.9 liceat. Porro si divino judicio aliquis fratrum, subita ut sepe fit morte preventus, de suis ordinare non poterit, totum mobile ejus communi fratrum consilio ad salutem animȩ ejus disponatur. Percussuram propriȩ monetȩ
l.10 apud SAREBURCH habeant libere, sic tamen, ut pondere et puritate argenti a Metensi non discrepet. In omnibus autem mansis sancti PAULI nemo lectos accipiat, nisi ministerialis fratrum. Postremo
l.11 quicquid hactenus possederunt, vel deinceps Deo donante acquisierint sive ad dominicatum suum teneant, sive alicui fratrum in beneficium detur, nemo inde canonicum, vel advocatum ejus ad placitum stringat,
l.12 sed omni inquietudine remota, omnia sua possideant, quatinus liberius in ipso sacro loco deinceps Deo militent, et pro nobis, et pro successoribus nostris, sive regibus sive imperatoribus devotissime solum dominum Jhesum
l.13 exorare valeant. Et ut hujus nostrȩ imperialis confirmationis auctoritas stabilis et inviolata, omni succedentis temporis evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria subter corroborantes
l.14 bulla nostra ut infra videtur insigniri jussimus.
l.15 SIGNUM DOMNI HEINRICI TERCII REGIS INVICTISSIMI [monogramme] SECUNDI ROMANORUM IMPERATORIS AUGUSTI. (MPR).
l.16 VUINITHERIUS CANCELLARIUS VICE LIUTBOLDI ARCHICANCELLARII RECOGNOVIT.
l.17 Data IIII kalendas MARTII, anno dominicȩ incarnationis MLVI, indictione VIII, anno autem domni HEINRICI tercii regis, imperatoris autem secundi, ordinationis ejus XXVII, regni quidem XVII, imperii vero X. Actum Confluentiȩ. In Dei nomine, feliciter. AMEN.
l.18 [sceau].
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 13, Pr, col. 398, n° 28.
STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 137, n° 93.
BRESSLAU (H.) et KEHR (P.), Die Urkunden Heinrichs III., Berlin, 1931 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 5), n° 368.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°329 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°329»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte329/. Date de mise à jour : 29/03/12.