Angers, AD Maine-et-Loire, H 110 fol. 113

<< < / > >>

Numéro3289

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date29/08/1092(fiabilité :édition)

LieuSablé(lat :apud Sablulium)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche163   mm

Hauteur à droite161   mm

Largeur en haut269   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurSeigneur Robert le Bourguignon

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Notice de la sentence relative aux bois de Malépinay rendue par Robert le Bourguignon en faveur de Saint-Aubin.

Fac-similé

Texte

l.1 Anno ab incarnatione Domini MXC, defuncto nobilissimo rege Anglorum, Willelmo seniore, principatum Normannie R. ejus
l.2 filius obtinuit. Igitur circa illud tempus, cum Rotbertus Burgundio vetulus, ad serviendum R. comiti in Normanniam perrexisset,
l.3 quidam miles de Sablulio, nomine Fulco de Muris, cepit litigare cum monachis Sancti Albini, pro silva de Malo Spineto. Dice-
l.4-bat enim quia et viridem boscum, et mortuum, per consuetudinem debebat accipere ad omnia opera sua. Cui abbas G. et monachi sancti
l.5 Albini resistentes, et quod dicebat verum esse negantes, dum ille dictum suum affirmare conaretur, duellum pro hoc verbo monachi contra
l.6 Fulconem acceperunt. In constituto igitur termino, utrique apud Sablulium affuerunt, sed quȩ duellum custodirent, idoneȩ persone de-
l.7-fuerunt. Tandem reverso R. Burgundione de Normannia, affuit abbas GIRARDUS in curia ejus cum monachis suis, affuit et
l.8 Fulco. Quibus altercantibus super consuetudinibus predicti bosci, respondit domnus R.: Si deus me adjuvet, ego scio, et bene recog-
l.9-nosco, quia boscus ille sancti Albini est et monachorum ejus, utpote regio munere eis donatus, et possunt eum portare Andecavim
l.10 et per omnes obedientias suas, sicut eis placuerit. Notum autem sit omnibus quod neque dominus Sablulii, neque Fulco de Muris, neque alii
l.11 milites, neque burgenses de Sablulio, nec ullus hominum, ullam penitus consuetudinem in eodem bosco habent, nisi per lar-
l.12-gitionem et gratiam monachorum. Hoc viderunt et audierunt, duo filii domni R., Rainaldus Credonis dominus, et Rotbertus, et alii mi-
l.13-lites quos subscripsimus, Hugo filius Salomonis, Fulco de Muris, Guarinus filius Burcardi, Albericus vicarius, Lisiardus
l.14 de Monfreor, Rotbertus de Pino, Tegrinus de Troata, Warnerius Bodini. DE CLERICIS, Gaufridus cantor, Herveus presbiter. De mo-
l.15-nachis, Girardus abbas, Motbertus, Milo, Archembaudus, Frotmundus de Viriaco. Actum apud Sablulium, anno Domini MXC secundo, IIIIto kalendas septembris.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p. 352-353, n° 879.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3289 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3289»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3289/. Date de mise à jour : 29/03/12.