Angers, AD Maine-et-Loire, H 110 fol. 41
Numéro3288
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1104(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche135 mm
Hauteur à droite130 mm
Largeur en bas220 mm
AuteurBarbota
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBIN d'ANGERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 illa qualemcumque capellanum volebam annuatim sive per mensem nullo contradicente ponebam, sed quoniam ex episcopi Nannetensis Benedicti et plurium
l.3 relacione cognovi, quod curia Romana pluribus conciliis, omnibus episcopis preceperat, ni ecclesiarum patrimoniales ecclesias suas monachis, vel canonicis, seu
l.4 aliis Domino servientibus concederent, excommunicacionis gladio, donec ad condignam satisfacionem venirent, percuterentur, sed quia malui animam meam
l.5 salvam facere quam gehennalibus tormentis in perpetuum tradere, consilio domini mei Benedicti Nannetensis episcopi, et amicorum meorum, supradictam ecclesiam monachis
l.6 Albini in perpetuum habendam concessi, ita tamen, ut de duobus filiis meis, Eveno videlicet, et Daniele, monachos facerent, michi autem eorum procuracio
l.7 vita comite daretur. Qui consilio abbatis sui Girardi et tocius capituli, et Nannetensis episcopi Benedicti assensu, ibidem capellanum constituerunt, cui terciam partem tocius ecclesie
l.8 beneficii concesserunt, duas vero partes monachi retinuerunt. Postea cum amicis meis monachos humiliter requisivi ut terciam partem de duabus partibus
l.9 suis, filie mee Domeline, quamdiu viveret concederent. Si autem filia mea supradicta de marito suo masculum heredem haberet, qui sacerdoctale conseqeretur officium, terciam partem illam, et ecclesie capellaniam ei usque ad obitum monachi concederent. Post obitum vero ejus monachi et suam terciam partem haberent. Et donum ecclesie coram supradicto
l.10 episcopo Benedicto libere et integre concessum est. Et ut donum istud firmius et cercius coram omnibus haberetur, et episcopus Nannetensis illud monachis ita semper custodiret, I auri
l.11 obolum in festivitat[e] apostolorum Petri et Pauli monachi episcopo Nannetensi per singulos annos se reddituros spoponderunt. Hoc viderunt et audierunt,
l.12 Benedictus Nannetensis episcopus, et Robertus archidiaconus, et Rivalonus archidiaconus, et commune capitulum Sancti Petri Nannetensis, et Girardus abbas Sancti Albini, et Ildu-
l.13-inus prior Castri Gunterii, et Rotbertus le Bugle, et Rotbertus nepos episcopi, et Goslenus de Mairone, et Hates cellerarius, et Petrus Calvus, et Rainaldus
l.14 filius Girberti, et Gauterius de Lovennes, et Guarinus Fillolus, tunc temporis prior Sancti Brevenii, et plures alii. Ex parte vero Barbote, Alanus
l.15 dominus Guirche, et Garsilius dominus de Razais, et Judiqel Huelve, et Radulfus de Corset, et Evenus Gasmat, et Paganus presbiteralis, et Menus
l.16 Rivalt, et David clericus, et Frero frater ejus, et Daniel Iguero, et alii quamplures.
Bibliographie
BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, n° 134.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3288 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3288»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3288/. Date de mise à jour : 29/03/12.