Angers, AD Maine-et-Loire, H 100 fol. 73
Numéro3287
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date03/977(fiabilité :étude diplomatique)
LieuAngers(lat :in placito publico Andegavis civitatis)
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non déterminable
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche744 mm
Hauteur à droite740 mm
Largeur en haut490 mm
Largeur en bas518 mm
AuteurAdèle, comtesse d'ANJOU
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBIN d'ANGERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 cum dicit: Videte, vigilate, quoniam nescitis qua hora Dominus veniet. Precavendum est igitur, et ut sapientia dicit: Quodcumque possumus in Dei servitio et pro ejus amore agendum, quia post mortem nemo
l.3 in infernum confitebitur Domino, nec locus bona operandi restabit, sed quod quisque ad presens executus fuerit, illic certam recipiet vicissitudinem, sive boni, sive mali.
l.4 Quapropter ego ADELA, nequaquam meorum actuum confidentiam habens, sed in solius Dei misericordia totam spem et confidentiam ponens, et sanctorum ejus suffragia deposcens, in extremis circum-
l.5-vallantibus angustiis constituta, ad ipsius redemptoris nostri pietatem et ejus dilectissimi antistitis ALBINI pre cȩteris confugiens, res hereditarias mei juris quas vel a parentibus, seu
l.6 a seniore meo GAUZFREDO comite adquirere potui, ipsi sancti confessori ALBINO contrado, sperans et pro certo credens ut legitur: Non habentes velamen amplexentur lapides, ipsius juva-
l.7-mine a peccatorum nexibus eripi et aeternȩ vitȩ remunerationem me posse promereri. Dono igitur illi curtem mihi a parentibus traditam, sitam in pago Belvacinse, quȩ vocatur
l.8 Hundanis villa, cum terris cultis et incultis, villulis, mancipiis utriusque sexus, pratis, silvis, aquis aquarumque discursibus, molendinis, et cum duabus ecclesiis, unam in
l.9 honore sanctae Dei genitricis Mariae constructam, alteram in honore sancti Aniani. Quicquid ergo in jamdictam curtem habere visa sum quesitum et inquisitum totum pro animȩ meae reme-
l.10-dio sancto Albino trado, atque condono. Concedo etiam illi, insulam sitam in pago Andegavo quam in dotalitium mihi senior contulit, venerandus scilicet comes GAUZFREDUS,
l.11 quȩ MONS vocatur, cum omnibus quȩ ad eam pertinent, cum terris videlicet cultis et incultis, silvis, pratis, pischariis, mancipiis utriusque sexus, et cum capella in honore sancti Hylarii
l.12 fabricata. Condono namque jam sepius dicto confessori item aliam ecclesiam in pago Andegavo cum villula in qua fore conspicitur et cum mercato, et vicaria, cum terris cultis
l.13 et incultis, molendinis, aquis aquarumque discursibus, quae vocatur Peregrina, et cum omnibus quȩ ad eam pertinent. Simul ergo concedo prefixo sancto Albino, monachisque ibi Deo
l.14 sedule obsecundantibus arpennos V et dimidium de vineis in prospectu Andegavȩ civitatis, et cellarium in suburbio ejusdem, quatinus ejus adjuta precibus caelestis regni beatitudine
l.15 frui merear cum sanctis omnibus. Si quis vero fuerit ex parentibus meis vel amicis, quod fieri non credo, si filius vel filia hanc donationem contradicere temptaverit, in primis iram Dei omnipotentis
l.16 et sancti Albini incurrat, deinde judiciaria cogente potestate auri libras C multat, componat et quod repetit non evindicet, sed hȩc donatio inconvulsa omni tempore permaneat. [colonne1] [croix] Signum GAUZFREDI COMITIS. Signum FULCONIS FILII EJUS. Signum GAUZFREDI FILII EJUS.
l.17 Ego GAUZFREDUS assertor et roborator hujus donationis notum esse volo omnibus quia in nostra confirmatione et fidelium nostrorum calumpnia ex supradicta ecclesia Peregrina
l.18 et ea quȩ ad ipsam pertinent orta est a quodam RAYNARDO, qui ad suum beneficium pertinere testatus est. Unde statuimus ut abbas jamdicti coenobii Sancti ALBINI, ALBERTUS nomine,
l.19 ex suo libras IIII argenti daret, et tam de ecclesia quam de mansulo quodam CROIACO nomine et omnibus quȩ ad ipsam pertinent, ut supra jamdictum est, supradictus RAYNARDUS
l.20 cum consensu senioris sui ODONIS comitis prefatam donationem firmam adsentiret. Et ut haec donatio perhennem optineat vigorem, statuimus censum annuatim solidos II illi per-
l.21-solvere vel successoribus ejus, nec a prefato loco amplius requiratur. [colonne2] Signum Raynardi calumpniatoris. Signum Raynaldi episcopi Andegavensis. Signum Raynaldi vicecomitis patris ejus. Signum Sulpitii. [colonne3] Signum HERIBERTI comitis. Signum GAUZFREDI vicecomitis. Signum HARDUINI EPISCOPI Turonensis. [colonne4] [croix] Signum ODONIS comitis, qui hanc donationem fieri jussit.
l.22 DATA MENSE MARTIO, ANNO XXIII REGNANTE LOTHARIO REGE, in placito publico Andegavis civitatis. [ruche] ROTBERTUS [scripsit et subscripsit].
l.23 ANNO AB INCARNATIONE DOMINI DCCCCLXXIIII, INDICTIONE I, II NONAS SUPRADICTI MENSIS.
Bibliographie
BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 1, p. 7-10, n° 3.
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 21-23, n° C2.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3287 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3287»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3287/. Date de mise à jour : 29/03/12.