Angers, AD Maine-et-Loire, H 62 fol. 1
Numéro3282
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date27/03/1108(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche676 mm
Hauteur à droite680 mm
Largeur en haut463 mm
Largeur en bas470 mm
AuteurGuillaume
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBIN d'ANGERS
Regeste
Texte
l.29 Inter alia quae scribimus noticiȩ posterorum [transi]ttere decrevimus, quod Guillelmus filius Haimerici sellarii, censivam de burgo Haimerici mercatoris sicut eam habebat monachis Sancti ALBINI XIIcim libras denariorum
l.30 vendidit. Quae res ut perpetuam firmitatem obtineret, venit ipse Guillelmus cum matre et sorore sua in capitulum Sancti ALBINI, ibique predictam censivam in manu Archembaudi abbatis cum uno baculo pariter miserunt ipse
l.31 Guillelmus et mater ejus atque soror sua. Et quia soror ejus de hac re paululum murmuravit, dedit ei ipse Guillelmus alibi X solidos de censu, et ita libentissime atque viva voce censivam quam frater ejus monachis vendebat concessit.
l.32 Hoc viderunt et audierunt ex parte nostra, Landricus de Ambazia, Glehoardus, Droardus pelletarius, Rainerius Pestel, Gurhannus mercator. De famulis Sancti Albini, Rotbertus de Treviis, Firmatus mariscallus,
l.33 Hainricus sartor, Gosbertus cocus, Hatto cellararius, Rainaldus Arturus, Landricus Baboa, Giraldus corvesarius. Ex altera parte, ipse Guillelmus et mater ejus Ermengardis sororque ejus Maria, Amalricus Minterius,
l.34 Gaufridus Euvroini filius. Postea vero eundem baculum quem in manu Archembaudi abbatis concordanter miserunt, pro confirmatione et auctoramento ejusdem rei super altare sancti Albini pariter posuerunt, videntibus de predic-
l.35-tis testibus Hainrico sartore, Firmato mariscallo, Landrico Baboa, Giraldo corvesario, Rainaldo Arturo. Hoc quoque concesserunt matertere ipsius Guillelmi, Maria atque Gireldis, videntibus istis, Rotberto de Treviis, Guillelmo cellarario, Gosberto coco. Actum Andecavis, anno ab incarnatione Domini MCVIII, nono kalendas aprilis, indictione prima.
Bibliographie
BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, n° 134.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3282 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3282»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3282/. Date de mise à jour : 29/03/12.