Angers, AD Maine-et-Loire, H 62 fol. 1
Numéro3280
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1084(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche676 mm
Hauteur à droite680 mm
Largeur en haut463 mm
Largeur en bas470 mm
AuteurAbbaye de SAINT-SERGE d'ANGERS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBIN d'ANGERS
Regeste
Texte
l.2 Scribimus igitur quod Haimmericus mercator Andecavensis divino spiritu tactus ȩcclesiȩ Sancti Albini portum petiit, ibique devote susceptus monachus effectus est.
l.3 Pro suorum itaque peccatorum remissione et aeternȩ gloriȩ adeptione burgum quendam qui de Ripa dicitur cum quibusdam rebus ȩcclesiȩ supradicte dedit sicut ipse possederat sine calumpnia.
l.4 Aliquanto autem tempore transacto abbas Otbrannus defunctus est, et Girardus in loco ejus abba constitutus. Per idem tempus cathedram ȩcclesiȩ Andecavensis Gaufridus suscepit.
l.5 Cujus patrocinio confidentes monachi Sancti Sergii, ad ipsum enim pertinet locus ille, Girardum abbatem in causam et juditium traxere. Quid plura ? Tanta altercatio inter eos fuit, quod finiri non potuit,
l.6 nisi per duellum famulorum utriusque monasterii. Dum ergo viri eorum invicem pugnarent, essetque bellum nimis obstinatum et pessimum, episcopus ipse et alii boni viri utriusque ordinis intervenere qui abbates et monachos ad concordiam in-
l.7-flexerunt. Quorum consulto Girardus abbas et monachi sancti Albini pro concordia omni tempore conservanda dederunt quingentos solidos denariorum Acardo abbati Sancti Sergii, et ejus monachis. Actum est hoc
l.8 Andecavis anno MLXXXIIII, regnante domino nostro Jhesu Christo, et sub eo supranominato Gaufrido episcopo Andecavensem ȩcclesiam regente, qui vidit et laudavit hoc, cum reliquis quorum nomina subscripta sunt, Gaufridus
l.9 thesaurarius, Marbodus archidiaconus, Warnerius archidiaconus, Gaufridus cantor, Gaufridus Martinus, Lanbertus Episcopus, Heudo canonicus, Gaufridus presbiter de Mosterolo, Rainardus canonicus. De laicis,
l.10 Rotbertus Mariscalcus prepositus, Bernerius nepos ejusdem Haimmerici, Giraudus Calvellus, Widdo Guinemarus, Hubertus monetarius, Rainaldus Burgevins, Rotbertus Tinals. De hominibus Sancti Albini, Aldulfus, Warinus et Hilarius
l.11 fratres ejus, Rainaldus Grandis et frater ejus Gulferius, Gaufridus Pulsatus, Haimmarus Malpeat, et omnes pene viri civitatis Andecavine.
Bibliographie
BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, n° 134.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3280 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3280»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3280/. Date de mise à jour : 29/03/12.