Angers, AD Maine-et-Loire, H 1

<< < / > >>

Numéro3276

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date14/04/1097(fiabilité :texte)

LieuSaintes(lat :Santonis)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche496   mm

Hauteur à droite487   mm

Largeur en haut430   mm

Largeur en bas442   mm

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Urbain II, pape, confirme à l'abbé Girard et à l'abbaye de Saint-Aubin ses privilèges et ses domaines.

Texte

l.1 URBANUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO FILIO GERARDO, ANDECAVENSIS MONASTERII ABBATI, QUOD IN HONORE SANCTI ALBINI CONSTRUCTUM EST, EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM.
l.2 Piȩ postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicȩ portum confu-
l.3-giens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et beati ALBINI monasterium cui Deo auctore presides, cum universis ad ipsum pertinentibus sub tutelam apostolicȩ sedis excipimus.
l.4 Statuimus enim ut quecumque bona idem monasterium juste in presenti possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi
l.5 tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda. In Andecavensi episcopatu, insulam que dicitur Montis, piscatoriam de Sorgiis, et villas has, Sancti Johannis de super
l.6 Ligeri, Chiriacum, Calgiacum, Alodos, Segniacum, Clementiniacum, Campaniacum, Sagiacum, Ladriacum, Balaiacum, Prunarium, Legion, Mosterolum, Campigniacum, Pintiacum cum bosco de Malespinet, Castellicium,
l.7 Basilgias, Lusdum, Valles, Brionum, Cartiniacum, Peregrinam, Nitmerlam, Villa Canis, Campum Boscerium, Verneil, Sarmagias et Fixiam, Guitiacum, Comborniacum, Artisiacum. In episcopatu Cenomannensi,
l.8 Colonias, Sanctum Gallum, Basilgiam, Luciacum, Malicornant, Sanctum Petrum de Ulmis, Sanctam Mariam de Nigrone, Locanai. In Redonensi, Calumnam, Cellulam. In Pictavensi, Maironum. In Namnetensi, Salliacum,
l.9 Sanctam Oportunam, Sanctum Beron, Sanctum Johannem juxta Sanctum Nazarium, cum universis pertinentiis et appendiciis eorum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare,
l.10 aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione conces-
l.11-sa sunt usibus omnimodis profutura, salvo jure et canonica obedientia Andecavensis episcopi. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subrep-
l.12-tionis astutia, seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti regulam elegerint. Electus autem secundum anti-
l.13-quam monasterii vestri consuetudinem, ab Andecavensi episcopo consecretur. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse censemus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremȩ
l.14 voluntati nisi forte excommunicati sint nullus obsistat. Si qua sane ecclesiastica secularisve persona hanc nostrȩ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove
l.15 commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore
l.16 ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi,
l.17 quatenus et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eternȩ pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
l.18 [rota] [benevalete]
l.19 Datum Santonis, per manum Johannis sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis, XVIII kalendas maii, indictione IIIIa, anno dominicȩ incarnationis MoXCVIIo, pontificatus autem domini URBANI secundi papȩ IXo.
l.20 [sceau]

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p. 21-23, n° 423.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3276 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3276»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3276/. Date de mise à jour : 29/03/12.