Angers, AD Maine-et-Loire, G 788 n° 14
Numéro3265
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1055(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche227 mm
Hauteur à droite228 mm
Largeur en haut259 mm
Largeur en bas255 mm
AuteurGui, fils de Gradulfus
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 Guidonem filium Gradulfi donasse sancto MARTINO et nobis sub regimine agentibus domni abbatis Alberti
l.3 pro anima defunctae conjugis suae nomine Guitburgis, arpennum unum prati illius quod vocatur Malum Pratum,
l.4 quodque in territorio Andecavensi in pratis de loco ut appellatur Coagulato consistit. Alterum quoque post hoc arpennum
l.5 prati ipsius ab eodem Guidone emit quidam noster monachus nomine David, equo I et solidis VIItem, atque ita jam medietas
l.6 ejusdem prati, nam totum IIIIor constat arpennis, nostri facta est juris, plurimis ex hoc nobis testibus, quorum aliqui
l.7 annotabuntur inferius. Verum post haec quando idem Guido alteram duxit uxorem, jamdictus monachus
l.8 praestitit eidem vinum precii LX solidorum. Pro quo ille reddidit ei et per ipsum nostro tradidit juri reliquos II arpennos,
l.9 hoc est alteram medietatem saepedicti prati, pro solidos L. Nam X qui supererant, se redditurum esse spopondit.
l.10 Annuit autem omnibus his quae diximus filius Vuidonis ejusdem nomine Gradulfus et Adeladis filia, uxor
l.11 quoque illa posterior vocabulo Marsupa. Testes ergo supra promissi de prima illa partim donata partim vendita medie-
l.12-tate prati sunt hii, Eusebius Andecavensis episcopus, Vulgrinus abbas Sancti Sergii, Landricus archidiaconus, Petrus de Monte Johannis,
l.13 Sigebrannus Loitra, Vuarinus caballarius, Harderadus praepositus episcopi, Seimfredus frater Oderici abbatis, Ingelbaldus praepositus,
l.14 Rainardus senescalcus, Gausfredus senescalcus. Porro de medietate reliqua, Harderadus praepositus, Teodemarus miles, Bertus prepositus
l.15 Guidonis, Stephanus Bella Barba, Johannes piscator, Vivianus famulus, David monachus qui et pratum emit, et censum ejus post paucos dies reddidit
l.16 Fulchardo de Rupe Forti et Oderico Rufo, quorum erat juris. Censivum enim est pratum illud atque vendibile, non de fevo cujusque
l.17 et ipsi igitur Fulchardus et Odericus sed et Gausfredus ejusdem Fulchardi filius, hujus rei testes sunt.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3265 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3265»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3265/. Date de mise à jour : 29/03/12.