Angers, AD Maine-et-Loire, G 689 n° 73
Numéro3256
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date01/03/848(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche625 mm
Hauteur à droite628 mm
Largeur en haut556 mm
Largeur en bas560 mm
AuteurThibaud, abbé de SAINT-JULIEN d'ANGERS, et comte
BénéficiaireAbbaye de SAINT-JULIEN d'ANGERS
Regeste
Texte
l.2 sub Andecaviensis moenibus civitatis olim michi per largitionem domni ac serenissimi regis Karoli attributum unacum canonicis eodem in cenobio [exis]tentibus convenissem et de eorum conversatione ac mo-
l.3-rum probitate seu etiam eorum omnibus pariter de necessitatibus more paterno ut michi pertinebat investigavissem, sua fuit responsio cibo [vel] potu ac vestimento se juxta quod illis moris est non indi-
l.4-gere. Attamen aures nostrae parvitatis propulsarunt impraecantes ut quia illorum stipendia ad certum numerum ex nostris propriis villis exire a l[on]go saeculorum spatio consuevit, metuentes, quamquam
l.5 meo non in tempore sed aliorum subsequentium abbatum, id quod illis ex ipsis villis debebatur oportuno tempore captare non quivissent ut nos ex ipsis villis nostris quotquod libitum nobis erat quas singillatim
l.6 ad eorum stipendia perp[etua] habere potuissent, concederemus. Quin immo et nobis quod antiquitus vil[las] separatas ad illorum stipendia habuissent intimarunt sed incuria praedecedentium abbatum
l.7 necnon variis concussionibus ac disceptationibus regni hoc ipsum affore abolitum. Haec vero ratio [.... n]obis extitit adsensum prebentes [conc]essimus [......] serenissimi [re]gis Karoli obtutibus
l.8 predictorum fratrum deprecationem necnon et nostram voluntatem visi fuimus intulisse quod et libenti anim[o] indulsit atque etiam suae praeceptionis a[uc]toritatem quo firmius per longa saeculorum habea-
l.9-tur curricula visus nobis fuit super hoc promisisse. Quocirca [no]sse omnium fidelium sanctae atque incon[ta]minatȩ matris ecclesiae clericorum divers[or]um graduum laicorum omnium praesentium scilicet
l.10 et futurorum nostrorumque successorum volumus solertiam quatenus pretaxatis fratribus Sancti Johannis monasterio degentibus datur a nobis villa ob sui deprecationem et nostram benignissimam largitionem
l.11 cujus vocabulum est Cirdam ad illorum stipendia jure firmissimo habiturum. Ea dumtaxat ratione ut quicquid in eadem villa laborare vel ex ips[a e]xigere potuerint in suos diversissimos usus, manducandi,
l.12 bibendi, vestiendi, offici[n]a illorum propria infra claustrum construendi atque recuperandi omnimodum habeant indultum. Et sancimus atque decretum esse volumus ut nec mi[c]hi nec alteri abbati
l.13 pro prefixa villa quiddam honoris neque remuneraminis ullus fratrum inibi commorantium largiatur excepto quod abbas ipsius monasterii geminam sicuti et ipsi accipiunt accipiat et praebendam
l.14 qualiter abs quolibet inpedimento vel concussione quiete residere queant et pro pace sanctae ecclesiae regnique stabilitate vita regum ac nostra successorumque nostrorum abbatum pernoctantes infatigabiliter
l.15 summi Dei misericordiam [que]ant exorare. Hanc vero villam p[rescri]ptam volumus ut illorum preposit[us un]acum proprii abbatis consensu previd[eat]. Et quicquid ex illa ut prefixum est captare potuer[it]
l.16 illis studeat impertiri. Sancimus de cetero ut sub predicti mon[aste]rii ordine ad pretaxatam prebenda[m cap]essendum non plus quam XXI fratres [cons]istant. Et obnixe omnes meos precor successores
l.17 ut hunc numerum non studeant ampliare nisi et predictorum fratrum possessiones multo ampliaverin[t. De]inde etiam obsecro omnes successores eos abbates atque contestor ut si quiddam augere his fra-
l.18-tribus pro sui retributionis emolumento voluerit, augeat. Verum etiam aliquid ex hac villa illis a nobis largita quae prȩscripta est quam benignissimo favore illis impertiri studeo minime abstrahere
l.19 conetur. At si quisnam eorundem fratrum inibi juxta canonicum ordinem residentium vel quelibet p[ersona] afforis quiddam benedictionis in pr[e]diis quibuslibetve aliis donariis iisdem fratribus pecu-
l.20-liariter delegare studuerit, omni affectu conaminis cunctos successores exposcimus nostros ut nichil eis ex pretaxata nostra confirmatione quin et [ex...] bonorum hominum largitione illis ullatenus auferre
l.21 nitatur. Nec praefixum numerum nisi ut supra intimatum est ac[c]rescere conetur. Sed liceat praedictis fratribus libere atque secure omne per saeculum sine quadam infestatione vel maligna commo-
l.22-tione Deo famulari. Clerici vero ipsius monasterii quia abbatis sui et uxoris ejus tam benivolam erga se atque Dei ecclesiam viderunt voluntatem, [u]na et spontanea inter se decreverunt voluntate hacque
l.23 inscriptione interp[ol]are placet ut actenus in ȩternum pro re[m]edio peccatorum eorum abbatis sui videlicet Teotboldi et uxoris ejus Hildegardi[s coti]die sex decantarent psalmos et missas, quattuor vi-
l.24-delicet pro Teotboldo ab[ba]te et missam cotidie unam, ha[....]que duos pro conjuge et missas duas. [Psalmi su]nt: Domine ne in furore tuo, Usquequo [Domi]ne oblivisceris me in finem, Miserere mei Deus secundum
l.25 magnam misericordiam tuam, Miserere mei Deus miserere mei, isti sunt pro viro, item, Domine ne in furore tuo, [Domi]ne exaudi orationem meam, auribus percipe, et isti pro conjuge. Hoc autem previlegium
l.26 quod cum consultu predictorum fratrum et permissum memorati piissimi regis Karoli fieri studuimus, ut perennis temporibus inconvulsum habe[at]ur et a successoribus nostris fidelibusque omnibus sanctae
l.27 matris ecclesiae gremio consistentibus inviolabiliter conservetur, manu propria subter firmare curavimus et nobilium clericorum ac laicorum [sub]scriptionibus roborari decrevimus.
l.28 A[...?...] Bertenaldus h[umi]llimus omnium sacerdotum decanus. [[chrisme] F....]menasindi [subscripsi]. [chrisme] Teodradus [.... subscripsi]. Fredilo presbyter. GODENUS [.....]. Austramnus presbyter [subscripsi].
l.29 Adalhardus p[resbyter subscripsi]. Hildebertus presbyter [subscripsi]. Vualdo presbyter [subscripsi]. O[tbertus] presbyter [subscripsi]. Scupilius levita [subscripsi]. [Au]dunnus presbyter [subscripsi]. ANSE[....]us presbyter [subscripsi. ..EFR...?...]. F[u]lceradus levita [subscripsi].
l.30 Mar[ce]llus clericus [subscripsi]. Ernaldus clericus [subscripsi]. MODESTUS clericus [subscripsi]. Bertu[.... cle]ricus [subscripsi]. FLODEGARIUS [...?... subscripsi. Madale..us] clericus [subscripsi].
Notes
Bibliographie
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 279-281, n° 105.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3256 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3256»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3256/. Date de mise à jour : 29/03/12.