Angers, AD Maine-et-Loire, G 562 fol. 1
Numéro3255
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1076(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche350 mm
Hauteur à droite355 mm
Largeur en haut242 mm
Largeur en bas237 mm
AuteurEudes et Sieburgis, son épouse
BénéficiaireLandri, chanoine de SAINT-MAURICE d'ANGERS
Regeste
Texte
l.2 sit fidelibus viris ad quorum notitiam jure pertinebit, quomodo
l.3 Landricus diaconus et canonicus Sancti Mauricii comparavit medietatem
l.4 unius molini in Sarta flumine a Hersende matrona tunc vidua,
l.5 quae fuerat ante uxor Gerardi vicarii de Morenna, qui Gerardus
l.6 medietatem ipsam molini dederat ei in dotem sed ipsa infantes non genuerat.
l.7 Ergo comparationem illam calumpniatus est Odo, cujus erat uxor Sieburgis Gerardi
l.8 predicti neptis, ex qua filios filiasque habebat, sed tamen mercatum ipsum sibi
l.9 a Hersende oblatum exsequi noluerat. Igitur pro calumpnia illa tollenda et emptione sua
l.10 quietam facienda dedit idem Landricus Odoni et uxori suae dimidium modium
l.11 siglae, et unum modium commodavit ei mutuum in spatiosum terminum anni unius.
l.12 [I]dem tamen Odo mortua Hersende quae vendiderat, cum videret molinum multa melio-
l.13-ratione aedificatum, priorem calumpniam renovare coepit. Pro qua iterum removenda
l.14 atque in perpetuum sopienda, quanvis injusta judicaretur et inefficax, Landricus tamen
l.15 lites odiens et fugitans, iterum modium illum siglae quem commodaverat perdonavit et leges
l.16 jam complures, quarum per terminos ementitos obnoxius erat. Sicque ipse Odo et uxor sua filiique
l.17 ac filiae coram domno Eusebio episcopo multisque probis quae aderant personis
l.18 calumpniam universam guurpierunt, emptionem Landrici in perpetuum confirmantes,
l.19 ratamque kartae hujus subscriptione, ut palam est, facientes.
l.20 [croix] Signum Eusebii episcopi, Odonis. Sigeburgis. Andreas. Frotmundus. Ermenburgis. Girberga.
l.21 Isti sunt testes qui adfuere presentes, [colonne1] Fulcoius capellanus, Manselinus presbiter, Algerius filius Stabilis, Mainardus sacerdos, [colonne2] Hugo de Corziaco, Drogo vicarius, Walterius vicarius, Germanus, [colonne3] Joscelinus de Infernali, Girbaldus presbiter, Rainardus frater Algerii, Warnerius frater ejus, Morinus, [colonne4] Herbertus, Bernerius clericus, Hildemannus Burzisius, Haimelinus forestarius, Warinus camerarius, Gervasius clericus.
Notes
Bibliographie
URSEAU, Cartulaire noir de la cathédrale d'Angers, Angers, 1908, n° 134.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3255 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3255»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3255/. Date de mise à jour : 29/03/12.