Chartres, AD Eure-et-Loir, H 3084
Numéro3238
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1028(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non déterminable
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche317 mm
Hauteur à droite309 mm
Largeur en haut314 mm
Largeur en bas320 mm
AuteurEudes II, comte de BLOIS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-JEAN-EN-VALLEE de CHARTRES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 et metet, et Qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet, ego Odo palatii comes non parce sed in benedictionum multiplici-
l.3-tate hic seminare volens, ut in futuro colligam, ecclesiam Sancti Johannis Baptiste in loco qui dicitur Valeia nostro tempore constructam, admodum
l.4 diligens, eam honorare et de rebus meis amplificare decrevi. Audientibus igitur meis fidelibus dedi predicte ecclesiȩ in proprios usus fratrum ibidem
l.5 servientium burgum quod dicitur Muretum, precipiens illud esse liberum ab omni consuetudine ministrorum meorum ut nullus eorum districtum ibi sive
l.6 bannum capiat, nec ullas pensiones exigat, nec omnino quippiam eorum que ad me vel ad ipsos pertinere noscuntur, sed illa omnia secundum disposi-
l.7-tionem ipsorum canonicorum tractanda relinquant. Et ut hoc donum inviolabile permaneat, memorie litterarum tradi mandavimus
l.8 nostreque manus subscriptione necnon et nominis auctoritate subnixum, magno fidelium nostrorum suffragio corroboratum est. [colonne1] Signum Odonis comitis [croix]. Signum Ragenaldi vicedomini. Signum Teoderici capicerii. Signum Hugonis nepotis Galeranni. Signum Guascelini. Signum Pauperis Johannis. Signum Nivelonis. Signum Arnulfi Drocensis. [colonne2] Signum Alberti Galardonensis. Signum Gilduini vicecomitis. Signum Haldrici prepositi. Signum Stephani vicarii. Signum Ansoldi vicarii.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3238 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3238»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3238/. Date de mise à jour : 29/03/12.