Metz, AD Moselle, H 2547 n° 1

<< < / > >>

Numéro322

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date1022(fiabilité :texte)

LieuVerdun(lat :in civitate Virdunensi)

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche540   mm

Largeur en bas520   mm

AuteurRichard

BénéficiaireCunégonde

Regeste

Richard constitue le douaire de son épouse Cunégonde sur la moitié de ses biens, en lui donnant toute liberté d'en user à son gré.

Fac-similé

Texte

l.1 CUM IN PRINCIPIO CONDITIONIS HUMANȨ CREATOR OMNIUM EX COSTA ADȨ HOMINEM FORMARET EAMQUE EI SIMILEM DEDISSET
l.2 quamquam mistice, excelsius quiddam prefiguraret, tamen humano affectu demonstrat, quam concordiam atque hunanimitatem
l.3 societate dejuncti uniti uxor et vir esse debeant, demonstrante Domino ac dicente: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem
l.4 et adherebit uxori suȩ, et erunt [duo] in carne una. Quapropter ego Richardus divinam atque humanam commo[nit]ionem conjugali sorte
l.5 me uniri cupiens ob desiderium pro scilicet Deo placintis, trado dilectȩ sponsȩ meae CONIGUNDȨ de medietate Hunonis [ville] duas partes, cum molendino uno
l.6 et piscaria, vineam ad XL modios vini, quod [ad]jacet in comitatu Mettensi, mancipia utriusque sexus quorum haec sunt nomina: Salomon cum uxore et filio I, Martinus cum liberis IIII, Ranherus
l.7 cum infantibus IIII, Evrardus cum tribus et ceteris qui in duabus partibus pertinent. Do igitur ei de medietate alodii de Villare duas partes cum ecclesia et molendino, silvam ad saginandos porcos D,
l.8 vineam ad XXX modios vini, quod adjacet in comitatu Havingei, mancipia: Germanus cum infantibus IIII, Bertaldus cum IIII, Ansfridus cum tribus, Willebertus cum infantibus II, Nicberus
l.9 cum infantibus II; de medietate Hultiolisvillȩ duas partes; de Haderi vado duas partes; de medietate Geroldicurtis duas partes;
l.10 de medietate Arnoldi villȩ, duas partes, cum vineis ad LX modios [vini et] mancipiis: Mainutius cum uxore, [....] cum uxore et infantibus II, Junkeranus
l.11 cum uxore, Emmo cum uxore et infantibus II quod adjacet in comitatu Riquini; de Faverolis de medietate una, duas partes; de Tillo de medietate una, duas partes cum silva
l.12 ad porcos saginandos D et ecclesia et mancipiis, Aducius cum uxore et infantibus III, Hultrannus, Angelmarus cum uxore et infantibus, Evroinus cum uxore et infantibus, quod adjacet
l.13 in comitatu Widrici comitis. Hȩc omnia superius notata dono tibi per hunc dotalicii libellum, ut postquam in matrimonium junctus fuero teneas et potestatem faciendi
l.14 quicquid volueris habeas, donandi, vendendi, commutandi. Si quis vero, quod futurum minime credo, si ego seu qualibet opposita persona fuerit, qui contra hanc firmitatis
l.15 dotem adire temptaverit, et infringere [....] voluerit, cui litem intulerit, cogatur persolvere auri libras XX, argenti pondera C, et quod repetit non evindicet.
l.16 Signum Richardi qui hoc dotalicium [dedit]. Signum Gunteri. Signum Rodulfi. Signum Warrini. Signum [R..ti]. Signum Infridi. Signum Enzelini. Signum Alau[... . Signum ...]geri. Signum Warneri. Signum Constantini. Signum Bovonis.
l.17 Signum Leudonis. Signum Bertaldi.
l.18 Acta in civitate Virdunensi, anno ab incarnatione Domini millesimo XXII, a passione vero DCCCCLXXXVIIII, concurrente VII, indictione V, epacta V.

Bibliographie

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 135, n° 77.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°322 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°322»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte322/. Date de mise à jour : 29/03/12.