Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2431
Numéro3210
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1098(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche356 mm
Hauteur à droite347 mm
Largeur en haut272 mm
Largeur en bas306 mm
AuteurHugues III, vicomte de CHATEAUDUN
BénéficiaireSaint-Hilaire-sur-Yerre, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 nostrum de Castinniaco, quod Gausfredus Freslavena Deo et beato Martino atque nobis dederat. Quod et saisivit, et
l.3 terraticum inde cepit unius anni. Unde eum comitissa Adila uxor Stephani comitis tunc in exercitu Christianorum
l.4 contra paganos in Jerusalem eunte demorantis, monuit et coegit, ut in curia sua inde adversum nos placita-
l.5-ret. Quod et ipse fecit. Ubi, id est curia comitissȩ tunc apud Castrum Dunum positȩ, judicatum est, quod
l.6 ante placitum debebat nobis reddere cum lege sua quicquid inde ceperat, ideo quia non fecerat inde cla-/07-morem comitissȩ in cujus custodia obedientia Sancti Hylarii erat. Deinde rogavit eam idem vicecomes, ut
l.8 judicium faceret inter nos et se fieri de querela ipsa. Audita igitur causa, tam nostra quam ipsius, judicatum
l.9 est absolute, ut quia XL annis quiete et sine ulla calumnia ipsum alodum tenueramus tempore
l.10 Stephani comitis et patris ejus Tetbaldi comitis, et XXti annis tempore ipsius Hugonis, et XXti annis
l.11 tempore Rotrochi patris ejus sicut placitatores nostri parati erant probare, cum tamen terra ipsius et alodium
l.12 illud juxta se esset, nullo modo inde ulterius deberemus propter eum placitare. Huic judicio inter[fue]-
l.13-runt Gilo de Soliaco, Stephanus vicecomes de Firmitate Ansquulfi, Germundus, Godefredus tunc sinisca-
l.14-lis comitissȩ, Odo Borrellus, Gyrardus de Monte Foleti, Rotbertus Legisdoctus, Ansoldus filius Godiscalis,
l.15 Albertus infans, et ipsi illud fecerunt cum aliis multis. Quod viderunt et audierunt hi testes, Ingelricus major,
l.16 Hugo major Sancti Hylarii, Arnaldus major Matresemitȩ, Hademarus serviens. Actum tempore domni
l.17 Ivonis prepositi Sancti Hylarii, qui eidem judicio cum domno Bernardo Flagello et domno Gausberto Ludovici,
l.18 Camarcii preposito, monachis nostris, interfuit.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3210 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3210»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3210/. Date de mise à jour : 29/03/12.