Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2429

<< < / > >>

Numéro3200

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1044(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche585   mm

Hauteur à droite580   mm

Largeur en haut424   mm

Largeur en bas432   mm

AuteurGanelon Ier de Montigny, doyen  de  SAINT-MARTIN  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Ganelon [Ier de Montigny], trésorier de Saint-Martin, donne à l'abbaye de Marmoutier l'église Saint-Hilaire de Montigny.

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam fidelis omnis alteram post istam non dubitat esse vitam, et post mortem, vel tormenta, vel gloriam, malos vel bonos pro suis meritis
l.2 singulos prȩmia nacturos, nemo se temporalibus penitus dare debet, sed quae possit in futuro invenire, in prȩsenti seculo prȩvidere, et ea praemittere vivus,
l.3 quae valeat recipere defunctus. Quibus igitur terrenas opes largitus est Deus, largiantur ex eis et ipsi pauperibus, ut et peccata quae propter eas
l.4 congerendas admiserunt, redimant, et insuper mercedem sibi perennem conquirant. Proinde ego GUANILO thesaurarius Sancti MARTINI
l.5 concedo fratribus qui in Majori Monasterio Deo et sancto MARTINO deserviunt, ecclesiam quandam juxta Montiniacum castrum meum sitam, in hono-
l.6-re sancti Hilarii constructam, cum decima, offerenda, et sepultura, et quicquid pertinet ad illam. Addo etiam de alodo quod ad ipsam pertinet
l.7 ecclesiam, terram ad duodecim carrucas sufficientem, et aquam nomine Heram. Ad prȩsens autem in mea videlicet vita, medietatem omnimodae
l.8 redhibitionis michi retineo, medietatem alteram Sancto possidente MARTINO, et post decessum meum omnia pariter quiete et libere possessuro, ea
l.9 convenientia, ut neque ego neque aliquis meorum ullam ex hac die in ecclesia illa vel terra habeamus dominationem vel consuetudinem in tantum ut
l.10 nec illius partis quam michi retinui aliquid vel per me vel per meum hominem accipiam, sed in potestate monachorum sit, ut ipsi et suam sibi
l.11 partem retineant, et meam michi reddant. Unum quoque servum nomine Guarinum in eadem terra manentem eis tribuo, et de meo
l.12 jure in eorum dominium transfero. Hoc autem facio pro anima Raherii de Montiniaco et Hugonis filii ejus, mea quoque anima, parentumque
l.13 meorum. Quod donum ut firmius esset majoremque auctoritatem obtineret, dominus meus rex Francorum Heinricus nomine hoc
l.14 annuit, et Tedbaldus comes, necnon et comes Guasfredus. Quos pro eo quod hoc auctorizaverunt et cartam hanc firmaverunt, ele-
l.15-mosynȩ participes facio, et ut fieri mereantur exoro. Illi quoque qui de mea parentela superstites sunt libenter assensi sunt,
l.16 videlicet Nihardus de Monte Aureo nepos meus, sed et alius nepos meus Guanilo nomine filius Guascelini, necnon et alii duo
l.17 nepotes mei Cleopas et Guanilo filii Malranni de Castro Noiastro, cum sorore eorum nomine Hersindi, uxore Adelardi Barduni.
l.18 HENRICUS REX HOC PRECEPTUM FIRMAVIT, CORAM HIS TESTIBUS, [colonne1] Vuiscelino capellano suo qui hoc conscripsit, Vuidone comite Suesionis, Tetbaldo milite de Monte Morintiaco, Vuaszelino de Calniaco, Vuidone de Petraforti, Hugone filio Milonis de Monte Lehiriaco, Ursone vicecomite Milidunensi, Vuillelmo de Gumettis castro, Hugone pincerna regis. [colonne2] [croix] [croix].
l.19 Hanc cartam firmavit Adelais uxor
l.20 Rainaldi de Spieris, et Evrardus filius ejus, et Raherius filius ejus. Testes qui hoc viderunt, fuerunt hi,
l.21 Rodulfus filius Ivonis, Ascelinus, Teodelinus filius Airardi,
l.22 Amelinus Bigodus, Frodelinus filius Tedmari, Gualterius de Castro Buslo,
l.23 Gerricus filius ejus, Gosfredus frater ejus, Odo filius Gundreȩ, Rodlandus
l.24 de Coldre, Tedaldus de Orgeria, Odo Hureldus, Bernardus filius Alberti, Othbertus, Genzo.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3200 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3200»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3200/. Date de mise à jour : 29/03/12.