Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2308

<< < / > >>

Numéro3179

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1061(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche288   mm

Hauteur à droite290   mm

Largeur en bas236   mm

AuteurYves Ier  de  COURVILLE

BénéficiaireChuisnes, prieuré de Marmoutier

Regeste

Yves de Courville donne à l'église de Chuisnes, jadis construite par Guillaume le Prêcheur, le moulin de Tranchesac (Saint-Pierre) et toute la terre du Charmoi.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. CUM UTROQUE CARITATIS
l.2 genere, utilitate scilicet atque beneficientia summum bonum adquiratur, et sanctȩ matris ȩcclesiȩ res augere vel auctas servare, maxi-
l.3-ma pars esse beneficientiȩ multa auctoritate probetur, ego quoque Ivo de Curva villa spe vitȩ ȩternȩ promotus, ac pro redemptione
l.4 animȩ meȩ, et fratris mei Otranni, uxorisque meȩ Agathȩ, omniumque filiorum ac filiarum mearum, hujus ȩcclesiȩ sanctorum
l.5 martirum Gervasii et Protasii Cheonii, a donno Guilelmo Predicatore constructȩ, in dedicatione ipsius a donno Aiverto
l.6 facta, tunc temporis Carnotensis ȩcclesiȩ episcopo, augeo dotem. Molendinum etenim unum scilicet Trenchesac
l.7 qui michi paterno jure contigerat, in ipsis fundamentis ȩcclesiȩ viro concesseram religioso scilicet donno Wi-
l.8-lelmo, assensu domini mei Gilduini vicecomitis, filiorumque ejus Arduini atque Ebrardi a quibus habeo totam
l.9 terram Curvavillȩ, cum ȩcclesia una, et omnibus subjacentibus ei, servis vel ancillis, magnis vel parvis, nunc
l.10 ad usum monachorum ibi Deo famulantium in perpetua possesione concedo. Addo autem totam terram
l.11 Charmeti cum hospitibus decem et silvula una et pratum unum quod dicitur Magnum, omnesque con-
l.12-suetudines burgi cellȩ illius a sexta feria mediante die usque in quarta ejusdem horȩ, cum uxore mea
l.13 et omnibus natis meis atque nepotibus in perpetuum concedo. Ne quis autem hoc donum aliquo modo
l.14 infringere presumat, ego Aivertus Dei gratia Carnotensium episcopus, qui in quantum meȩ fragilitati permittitur
l.15 hanc dedicationem perago omnibus calumniatoribus hujus doni, nisi resipiscentes venerint ad emendatio-
l.16-nem, potestate a Deo michi tradita, abnego communionem ȩcclesiȩ, et excommunicando et anathemati-
l.17-zando a conventu fidelium catholicorum eicio. Testes autem hujus, sunt isti, Hugo decanus, Arnulfus precentor,
l.18 Fulcherius, Hugo, Wilelmus archidiaconi, Radulfus, Guido, Sugerius, Ousbertus, Galterius, Rainaldus,
l.19 Aimericus, Johannes, Odo, Radulfus canonici sanctȩ MARIȨ, Rotrochus comes, Albertus filius Ribaldi, Gaszo de
l.20 Castello, Hugo vicedominus, Amalricus de Sparnoto, Simon et Mainerius filii ejus, Aimericus de Vilerez, Wilelmus
l.21 de Cusmont, Hato de Digneto, Ivo de Curva villa, Girogius et Radulfus filii ejus, Hubertus Mordenz, Galterius
l.22 et Ivo nepotes ejus, Gunterius de Curva villa, Stephanus Caput de Ferro et filii ejus, Teudo et Hamo.
l.23 De monachis, Genzo prior, Ascelinus cellerarius, Rainfredus, Martinus, Galterius sacerdotes, Martinus
l.24 diaconus, Gislebertus, Garinus, Randuinus laici.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3179 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3179»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3179/. Date de mise à jour : 29/03/12.