Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2308

<< < / > >>

Numéro3178

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1061(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche417   mm

Hauteur à droite412   mm

Largeur en haut271   mm

Largeur en bas281   mm

AuteurYves Ier  de  COURVILLE

BénéficiaireChuisnes, prieuré de Marmoutier

Regeste

Yves de Courville donne à l'église de Chuisnes, jadis construite par Guillaume le Prêcheur, le moulin de Tranchesac (ou moulin de Saint-Pierre), et toute la terre du Charmoi.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. CUM UTROQUE CARITA-
l.2-tis genere, utilitatis scilicet atque benivolentia summum bonum adquiratur, et sanctȩ matris ȩcclesiȩ res augere vel auctas ser-
l.3-vare maxima pars esse beneficientiȩ multa auctoritate probetur, ego quoque Ivo de Curva villa spe vitȩ ȩternȩ promotus,
l.4 ac pro redemptione animȩ meȩ, fratris mei Otranni, uxorisque meȩ Agathȩ, omniumque filiorum et filiarum mearum,
l.5 hujus ȩcclesiȩ sanctorum martyrum Gervasii et Protasii Cheonii a donno Wilelmo Predicatore constructȩ, in dedicatione ipsius
l.6 a donno Aiverto facta, tunc temporis Carnotensis ȩcclesiȩ episcopo, augeo dotem. Molendinum etenim unum scili-
l.7-cet Trenchesac qui michi paterno jure contigerat, in ipsis fundamentis ȩcclesiȩ viro concesseram religioso scilicet donno
l.8 Wilelmo, assensu domini mei Gilduini vicecomitis filiorumque ejus Arduini atque Ebrardi a quibus habeo totam
l.9 terram Curvavillȩ, cum ȩcclesia una et omnibus subjacentibus ei, servis vel ancillis, magnis vel parvis, nunc ad usum
l.10 monachorum ibi Deo famulantium in perpetua possessione concedo. Addo autem totam terram Charmeti, cum hospitibus
l.11 decem et silvula una, et pratum unum quod dicitur Magnum, omnesque consuetudines burgi cellȩ illius a sexta feria mediante
l.12 die usque in IIIIta ejusdem horȩ, cum uxore mea et omnibus natis meis atque nepotibus in perpetuum concedo. Ne quis autem
l.13 hoc donum aliquo modo infringere presumat, ego Aivertus Dei gratia Carnotensium episcopus, qui in quantum meȩ fragilitati permittitur
l.14 hanc dedicationem perago omnibus calumpniatoribus hujus doni, nisi resipiscentes venerint ad emendationem, potestate a Deo michi
l.15 tradita, abnego communionem ȩcclesiȩ, et excommunicando et anathematizando a conventu fidelium catholicorum eicio. Testes
l.16 autem hujus, sunt isti, Hugo decanus, Arnulfus precentor, Fulcherius, Hugo, Wilelmus archidiaconi, Radulfus, Guido,
l.17 Sugerius, Ousbertus, Galterius, Rainaldus, Aimericus, Johannes, Odo, Radulfus canonici sancte MARIȨ, Rotrodus comes, Albertus
l.18 filius Ribaldi, Gaszo de Castello, Hugo vicedominus, Amalricus de Sparnoto, Simon et Mainerius filii ejus, Aimericus de Vilerez,
l.19 Wilelmus de Cusmont, Hato de Digneto, Ivo de Curva villa, Giroius et Radulfus filii ejus, Hubertus Mordenz, Galterius
l.20 et Ivo nepotes ejus, Gunterius de Curva villa, Stephanus Caput de Ferro et filii ejus, Teudo et Amo. DE MONACHIS, Genzo prior,
l.21 Ascelinus cellerarius, Rainfredus, Martinus, Galterius sacerdotes, Martinus diaconus, Gislebertus, Garinus, Randuinus laici.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3178 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3178»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3178/. Date de mise à jour : 29/03/12.