Metz, AD Moselle, H 29
Numéro316
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date984(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseMetz
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche250 mm
Largeur en bas420 mm
AuteurThierry Ier, évêque de METZ
BénéficiaireAbbaye de SAINT-ARNOUL de METZ
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 promoti essemus, abbas seu fratres sancti Arnulfi nostrae intimaverunt sollertiȩ, quod post obitum domni Adalberonis pii decessoris nostri,dum divae memoriȩ domnus Bruno,
l.3 archiepiscopus, in quo regni tunc procuratio incumbebat, sedem vacuam tempore aliquanto disponeret, villam quandam nomine Vigiacum, quȩ juris quidem
l.4 monasterii fuerat, sed longo jam retro tempore in beneficio secularium cesserat, ex larga ipsius munificentia percepissent; accedente ad hoc eorum suppli-
l.5-catione unanimi, ut nostre quoque clementie auctoritate id plenius roboratum mererentur solidius deinceps obtinere. Quorum justissimam perpendentes
l.6 petitionem, quia de predicta villa testamento in eodem loco actenus recondito Drogus quondam dux Pippinum majorem domus genitorem representans
l.7 ecclesiam ipsam heredem fecerat, ubi etiam vita ufunctus tumulum promeruit; considerantes quoque omnia quȩ sunt justa que pia nos consentire
l.8 oportere; tam pro intuitu divini nominis quam pro mercede eterne retributionis et nostrorum parentum promerenda in eternis mansionibus salute, reddimus
l.9 et concedimus tam nostre potestatis auctoritate quam consensu et consultu nostrorum fidelium, predictam villam fratribus sub sancto patrono nostro Arnulfo
l.10 degentibus, ut statuto die solatium refectionis ipsis inde exhibeatur, pro obtentu requiei eterne supramemorati pie memorie domni Brunonis
l.11 sobrini nostri et fratruelis nostri Everhardi, quos viventes specialius dileximus, et vita functos attentius Deo commendare curamus.
l.12 Pari etiam ratione villam Reumagam, quam in initio nostre promotionis a Johanne quondam venerando abbate terris ecclesie nostre attenuatis in
l.13 beneficium promerueramus, eidem loco redonamus in perpetuo possidendam, nostros sub obtestatione Patris et Filii et Spiritus Sancti, et omnium sanctorum
l.14 ammonentes posteros, ut sicut a se concessa, rata et perpetua permanere voluerint, ita nostra quoque Dei amore concessa inviolata conservent,
l.15 scientes et vera fide retinentes, quia si huic scripto corroborate largitionis nostre pia devotione et ipsi assenserint, nobiscum in eterna retribu-
l.16-tione participes erunt.
Notes
Bibliographie
MEURISSE, Histoire des évesques de Metz, Metz, 1634, p. 326.
STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 132, n° 63.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°316 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°316»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte316/. Date de mise à jour : 29/03/12.